A26815:457
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quod v••o ad dicendi facultatem pertinet, parem mea sententia in tam diverso dicendi ge• ▪ •aud•m merc•tu•. Beatissima in ambobus & rerum & verborum copia, ⟨p. 229⟩sed ita ut alter altius exspatietur, alter angustiore quidem alveo, verum altiore ingentem aquarum vim trahat, fluit ille plenior, hic fertur rapidior. In Budaeo videor mihi agnoscere plus nervorum, sanguinis, spiritus. In Erasmo plus carnis, cutis, coloris. In illo plus diligentiae, in hoc plus felicitatis. Creber ille sententiis, his facetiis. Ille omnia utilitate, hic plurimum delectationi tribuit. Pugnat Budaeus cura, ingenio, gravitate, dignitate: Erasmus art, subtilitate, lenitate, jucunditate ad victoriam contendit. Hunc amare possis, illum admirari, huic favour, parere illi. Profecto ille me violenter cogit, hic suaviter allicit. Ducit alter blanditiis, alter viribus trahit, verborum delectu religiosus, proprietate perspicuus. Sires translationem expostulate, in metaphoris felix, sententiis gravis, figuris varius, summa orationis specie honestus, sublimis, severus, grandiloquus. Contra Erasmus venustus, modestus, popularis, floridus, verborum supellectile dives, composition simul expeditus, simul nitidus, frequens exemplis, densus argumentis, gratus salibus. Ille in oratione sua totus semper est, sed tum potissimum tonat, tum fulminat, quum materia temporum nostrorum objurgationem admittit. Hic etiam cum moribus convitium facit, magis instituto suo servire, atque dolere videtur, malagmatis, collyriis, cerotis & caeteris id genus leviorum medicamentorum remediis consulens, ut ille amarulentis quidem illis, sed hac tempestate necessariis potionibus, sectionibus, cauteriis altè grassantem vim morbi insectatur. Breviter si historiam scriptur• sint, Budaeus Thucydidem magis quàm Sallustium: Erasmus Livium quàm Herodotum retulerit. Si poëma pangendum sit, hic tragicum & heroicum quiddam verborum sententiarumque ponder altius intonabit: Ille comoediam urbanius, Lyricos suavius, elegiam mollius inspirabit. Assurgit tamen & hic quoque alieno ingenio, suo vero tam difficulter, quàm ille nunquam etiam si velit, sese demittere queat, alioqui superiors illae virtutes ut neutri desunt, sic in altero magis patent, in altero magis latent: