A26815:445
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Accepi Christophorum Longolium, dumb Lutetiae in utrisque subselliis Jurisconsultorum versaretur, interea cupiisse graecas literas discere, & maximopere ⟨p. 221⟩à Budaeo petivisse, ut sibi quotidie aliquid praelegeret. Existimabat enim authoritatem viri praesertim tanta erudition cumulatam, magnum sibi ad eam rem calcar addituram: tanto certè uti praeceptore in primis honorificum ducebat. Budaeum respondissé, negotiis familiaribusque & forensibus districtum praelegendi ocium non habere: adjuturum tamen quod posset, adhiberet alium magistrum vel mediocrem si inveniret, loca obscuriora animadverteret, & notaret, quum liceret, sui copiam facturum. Posteaquam Longolius id obstinatè sibi vidit negari, omni spe impetrandi adempta, graviter commoveri coepit, malè suspicans Budaeum hanc eruditionis partem, qua solus praestabat, aliis invidere, ac propterea neminem veil in societatem ejus gloriae admittere: Consilium exinde iniisse cum Lazaro Bayfio Romam proficiscendi ad discendum Graecas literas, ea praecipuè causa, ut Budaeum superaret, à quo acceperat repulsam, illum à seipso edoctum tantum processisse in literis Graecis, & omni art ingenua liberalique doctrina: sibi facultatem, sibi magistros sibi denique paratiora omnia ad discendum fore. Quibus ex rebus in magnam victoriae spem & propè exploratam venerat. Romam ergo profectus cum doctissimis adhibitis praeceptoribus quinquennium in Graecis scriptoribus legendis perseverasset, Graecè Epistolam ad Budaeum misit, jam tum sese homini arbitratus exaequatum. Cui Budaeus tam concinnè & accuratè rescripsit, (extat autem Epistola) ut Longolium primum in admirationem summam adduceret, deinde etiam in desperationem. Bayfius quoque ejus Epistolae elegantia ita obstupuit, ut tum ingenuè fateretur, multum adhuc superesse quò progrederentur: & Longolium identidem admoneret, vix illud perfici posse quod tentarent. Quocirca Longolius, quanquam esset magni vir animi, tamen desperatione debilitatus, noluit amplius in eo laborare quod se assequi posse diffideret. Verum se retulit ad Romanas literas, futurus haud dubiè, si diuturniorem lucis usuram Superi concessissent, omnium non nostrae modo aetatis, sed eorum etiam qui post Ciceronem latinè locuti sunt, in dicendi facultate Princeps.
Accepi Christophorum Longolium, dum Lutetiae in utrisque subselliis Jurisconsultorum versaretur, interea cupiisse graecas literas discere, & maximopere ⟨p. 221⟩