A26815:458
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
effectu pares, habitu dissimiles, ut haud prorsus abort quisquis hunc concioni, illum judiciis natum dixerit, alterum Palladis numine affatum, alterum Gratiarum choro stipatum. Caeterum ut intelligas nihil esse quod sit ab omni, ut ille ait, parte beatum, aut certe quod omnium stomacho satis possit facere, aud• quid in eis hi desiderant, qui se aliquod operae precium in re literaria fecisse arbitrantur. Budaeus hoc illis peccare videtur, quòd nihil peccet: Erasmus quòd vitiis suis faveat. Illum enim dum scrupulosius omnia ad veterum normam exigit, saepe oblitum eorum quibus scribit, sibi tantum & musis canere: Hunc dumb ingenio suo nimis indulget, nihilque putat esse tam vulgare, quod non aliquando in oratione suum sibi locum honestè vendicet, turbidum interim fluere. Illum potius nobis significare quid velit, quàm dicere. Hunc immodica sermonis ubertate veluti laeto gramine sata strangulare. Illum oratione nunc obliqua verticosum, nunc figurata •latum, saepe intumescere: Hunc recto nudoque ductu humiliorem, plerumque humi serper•, Hunc lascivia molliorem, illum austeritate duriorem. Denique alterum doctis mirum in modum posse placere, alterum etiam imperitis, si in tam secunda ut illorum verbis utar, facundia modum te•erent, & suo semper freti ingenio, alieno nonnunquam essent diserti vel judicio vel consilio. Nam cum praesture possint quicquid volunt, par est (inquiun•) ut optima quaeque velint, nec sese ambitiosius nobis v • tent, eo res nostras recidisse, ut maturè potius juvàndi quàm intempestivè delectandi simus, pro suscepto operis instituto fideliter docendi, non crebris licentiosisque excursionibus ambagiose suspendendi. Digredi quidem Senecam & Plinium, sed ⟨p. 230⟩alterum parce, alterum rarò, nec sic quoque quaesito, nec nisi oblato argumento. Haec critici, quorum sententiae quo minus statim subscribam, faciunt cum alia mult•, tum quòd non defuere clari oratores, qui non grammaticos, sed populum, eloquentiae judicem sta•uerint. Esto, sit porrigendis doctis modo calculus, sint solely literarum principes hac de re in consilium mittendi, quisnam amabo hac aetate dignus, cui tam superba censura jure credatur? Tuebuntur see uterque haud magnis solum exemplis, sed etiam vulidissimis argumentis. Dicent se non perperam scribere, sed illos corruptè judicare: in orationibus suis non nasci, sed ab imperitis spinas afferri.