A26815:448
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Visus est saepe, cum multos versus recitaret non modò integris sensibus, sed singulis etiam verbis eorum authorum quos in manibus viginti aut triginta ⟨p. 223⟩totos annos non habuerat. Porrò autem fuit, sicut dictum est, usque eo diligens & industrius, ut quicquid in suis studiis profecerit assiduitati penè solely deberi videatur. Itaque nihil erat ulla in art rerum omnium quod ipse nesciret, omnium bonarum artium scriptores ac doctores cum Graecos tum Latinos legerat & pervolutarat: nec solum has artes, quibus ingenuae ac liberals doctrinae continentur, literarum cognitionem, & poëtarum, & antiquitatis totius memoriam, atque illa quae de naturis rerum, de hominum moribus, de rebus publicis disputata sunt, assecutus erat: sed etiam jus civile perdidicerat, medicinam cognoverat, disciplinam saeram universam perceperat cum antiquiorem, tum novam, quae sunt in hominum vita omnia quaesita, audita, lecta habebat. Postremo nihil his temporibus sciri discive potuit, quod ille non cum investigarit, tum etiam scierit. Quanquam is quidem doctrinae suae dissimulator magis quàm ostentator fuit. Nemo illo parcius loquebatur, nemo minus aliis sese venditabat, nihil unquam fere nisi peteres, nisi etiam rogares, explicabat. Ineunte autem aetate amici videntes illum sic addictum studiis humanitatis ac literarum, abjecta cura rei familiaris vel tuendae, vel amplificandae, quisque pro sua virili revocare nitebantur, modò ignominiam, modò inopiam, si in instituto persisteret, denunciantes. Esse id fato quodam literarum comparatum: ut quo quis ingenuas artes complectatur studiosius, hoc fortunae fluctibus jactetur acerbius. Jus civile sibi potius perdiscendum proponeret, quod à prima coluerat aetate: ex ejus artis cognitione fore, uti magnam gratiam colligeret, & ad honores summamque gloriam perveniret. Pater verò ubi rescivit illam sine intermission effusam contentionem, opinion omnium majorem animo cepit dolorem. Timebat enim filio jam ingenii laudibus efflorescenti, ne tempestate aliqua abriperetur, eoque magis, quòd in decursu studiorum & illo adolescentiae flexu videbatur prudens & sciens tanquam ad exitium ruere voluntarium, cum tamen in eo magnam dignitatis suae & familiae spem dudum collocasset.
Visus est saepe, cum multos versus recitaret non modò integris sensibus, sed singulis etiam verbis eorum authorum quos in manibus viginti aut triginta ⟨p. 223⟩totos annos non habuerat. Porrò autem fuit, sicut dictum est, usque eo diligens & industrius, ut quicquid in suis studiis profecerit assiduitati penè soli deberi videatur. Itaque nihil erat ulla in arte rerum omnium quod ipse nesciret, omnium bonarum artium scriptores ac doctores cum Graecos tum Latinos legerat & pervolutarat: nec solum has artes, quibus ingenuae ac liberales doctrinae continentur, literarum cognitionem, & poëtarum, & antiquitatis totius memoriam, atque illa quae de naturis rerum, de hominum moribus, de rebus publicis disputata sunt, assecutus erat: sed etiam jus civile perdidicerat, medicinam cognoverat, disciplinam saeram universam perceperat cum antiquiorem, tum novam, quae sunt in hominum vita omnia quaesita, audita, lecta habebat. Postremo nihil his temporibus sciri discive potuit, quod ille non cum investigarit, tum etiam scierit. Quanquam is quidem doctrinae suae dissimulator magis quàm ostentator fuit. Nemo illo parcius loquebatur, nemo minus aliis sese venditabat, nihil unquam fere nisi peteres, nisi etiam rogares, explicabat. Ineunte autem aetate amici videntes illum sic addictum studiis humanitatis ac literarum, abjecta cura rei familiaris vel tuendae, vel amplificandae, quisque pro sua virili revocare nitebantur, modò ignominiam, modò inopiam, si in instituto persisteret, denunciantes. Esse id fato quodam literarum comparatum: ut quo quis ingenuas artes complectatur studiosius, hoc fortunae fluctibus jactetur acerbius. Jus civile sibi potius perdiscendum proponeret, quod à prima coluerat aetate: ex ejus artis cognitione fore, uti magnam gratiam colligeret, & ad honores summamque gloriam perveniret. Pater verò ubi rescivit illam sine intermissione effusam contentionem, opinione omnium majorem animo cepit dolorem. Timebat enim filio jam ingenii laudibus efflorescenti, ne tempestate aliqua abriperetur, eoque magis, quòd in decursu studiorum & illo adolescentiae flexu videbatur prudens & sciens tanquam ad exitium ruere voluntarium, cum tamen in eo magnam dignitatis suae & familiae spem dudum collocasset.