A26815:461
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
sed immodico fautorum studio, qui dum unum alteri cupidius praeferunt, & de principatu intempestivius certant, interdum contentions graviss•mae enascuntur, quae in ipsos etiam nec opinantes, quorum causa suscipiuntur, redundant Sic qui praestantis doctrinae, aut alicujus praeclarae artis opinionem habent, si in idem curriculum descenderunt, suntque in pari vel proximo gloriae cursu, in aemulandi suspicionem, suorum vitio incidunt. Quod si quibus unquam id contigit, certe his duobus contigit, cum uterque suarum virtutum praecones & buccinatores existimationis haberet innumerabiles, qui talium discordiarum semina ubique gentium sererent, partim huic, partim illi, ut quisque animo afficiebatur principatum in literis tribuentes. Atqui nulla unquam Budaeo tanta offensio visa est (& si qua potuit esse tanta) sed ne haec quidem ipsa, ut aut amicitiam deponeret, aut inimicitias susciperet, aut bellum cum eo gereret, quem & propter virtutem praecipuè diligebat, & propter eloquentiam suspiciebat maximè. Quinimo hunc honorem veteri amicitiae semper tribuit, ut eum in culpam esse duceret, qui faceret: non eum qui pateretur injuriam, atque hujuscemodi, vel suspitiones vel contumelias negligeret, in ipsa conscientia rectè factorum satis magnum laborum fructumreponens. Qua facilitate & patientia, vel prudentia potius, omnes illas invidiae tempestates facilè sopivit. Nec vero minus ille prudens & attentus paterfamilias habitus est, quàm vir doctus, Neque enim literis ita prorsus deditus erat, ut rem familiarem negligeret. Sed cum studiis plurimum tribueret temporis, tum vero quando quippiam aut acceptum far aut expensum oportebat, id diligentissimè faciebat, caeteraque per se domestica negocia curabat. In omni re contrahenda, in vicinitatibus & confiniis aequus & facilis. Illud autem ita prudenter temperabat, ut neque cura rei familiaris quicquam obesset studiis doctrinae, nec literarum amore languidior redderetur ad rem t••• dam. ⟨p. 232⟩Possessions habuit, si utilitate judicandum est, satis amplas: sin ad vulgi opinionem, & illius virtutem respicimus, mediocres. Quas tamen minimi estimabat, nec exaggerare, amplificareque cum posset, magnopere laborabat. Quippe cui in libris, & liberis, ipsaque virtute essent omnia.
sed immodico fautorum studio, qui dum unum alteri cupidius praeferunt, & de principatu intempestivius certant, interdum contentiones graviss•mae enascuntur, quae in ipsos etiam nec opinantes, quorum causa suscipiuntur, redundant Sic qui praestantis doctrinae, aut alicujus praeclarae artis opinionem habent, si in idem curriculum descenderunt, suntque in pari vel proximo gloriae cursu, in aemulandi suspicionem, suorum vitio incidunt. Quod si quibus unquam id contigit, certe his duobus contigit, cum uterque suarum virtutum praecones & buccinatores existimationis haberet innumerabiles, qui talium discordiarum semina ubique gentium sererent, partim huic, partim illi, ut quisque animo afficiebatur principatum in literis tribuentes. Atqui nulla unquam Budaeo tanta offensio visa est (& si qua potuit esse tanta) sed ne haec quidem ipsa, ut aut amicitiam deponeret, aut inimicitias susciperet, aut bellum cum eo gereret, quem & propter virtutem praecipuè diligebat, & propter eloquentiam suspiciebat maximè. Quinimo hunc honorem veteri amicitiae semper tribuit, ut eum in culpam esse duceret, qui faceret: non eum qui pateretur injuriam, atque hujuscemodi, vel suspitiones vel contumelias negligeret, in ipsa conscientia rectè factorum satis magnum laborum fructumreponens. Qua facilitate & patientia, vel prudentia potius, omnes illas invidiae tempestates facilè sopivit. Nec vero minus ille prudens & attentus paterfamilias habitus est, quàm vir doctus, Neque enim literis ita prorsus deditus erat, ut rem familiarem negligeret. Sed cum studiis plurimum tribueret temporis, tum vero quando quippiam aut acceptum ferre aut expensum oportebat, id diligentissimè faciebat, caeteraque per se domestica negocia curabat. In omni re contrahenda, in vicinitatibus & confiniis aequus & facilis. Illud autem ita prudenter temperabat, ut neque cura rei familiaris quicquam obesset studiis doctrinae, nec literarum amore languidior redderetur ad rem t dam.