A26815:449
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Itaque refraenare illum tanquam vehementiore ad literas studio concitatum, suadere, monere, aliis atque aliis occupationibus distinere, personarum etiam civilium, quas olim gesserat, unam imponere: quasi hoc invitamento honorum de sententia deduci posset, & erigi ad majora. Sed neque patris authoritas mentem convertere, nec cohortatio voluntatem commutare, nec honorum splendor alacritatem studiorum potuit reprimere. Quinimo quanto pater acrius instabat, tanto ille magis & laborem & industriam augebat. Hanc ergo pertinaciam, quae adeo efferbuerat, cum nec indulgentius monendo, nec severius objurgando mitigare posset, nec saltem perficere, ut id quod agebat, ageret temperatius, visum est tandem patri cum filio seorsim sic agere & loqui, Quid tibi vis, aut quid quaeris? quid hoc tempore omni noctes & dies in istarum disciplinarum meditation versaris? an me vivo conficies te vigiliis & laboribus? idcircone te tanta cura educavi, ut te in exitium ultrò praecipitares? in tua indole spem collocavi, ut senectuti meae moerorem & orbitatem afferres? Te enim intuens, qui es mihi charissimus, non possum non miserescere tuae sortis, quòd insano literarum amore flagrans, nec modum studio facias, nec finem labori, finxerit te natura ad humanitatem & doctrinam, ad eam te serius applicueris, an propterea festinandum tibi ita putabis, ut per incuriam corporis in morbum ⟨p. 224⟩incidas? & per negligentiam rei familiaris, jacturam patrimonii feras? Quanto satius esset Majores tuos respicere, & illorum vestigia persequi, aut saltem quando sententia stat aetatem in studiis agere, in his moderatius versari, in primisque valetudini servire. Satis superque ad discendum longa est vita, si ordinem serves & rationem & modum. Quamobrem videas etiam atque etiam & consideres quid agas, & quo progrediare. Si te oratione mea non flectam, nihil cujusquam proficiet apud te dehortatio. Nam neque auctoritate quisquam, neque benevolentia apud te plus valere debet. Erat eo robore animi septus, ut illa eadem saepe & graviter audiendo vinci non potuerit: adduci vero ut preseverantiae finem faceret, multo minus: & quodvis potius periculum sibi adeundum, quàm à sperata eruditionis gloria discedendum putaret. Adeo nihil quicquam tam asperum, tamque arduum occurrebat, quod moraretur inceptum. Atqui progrediente tempore, usu rerum & magno suo periculo, patris verbum nimis verum comperit:
Itaque refraenare illum tanquam vehementiore ad literas studio concitatum, suadere, monere, aliis atque aliis occupationibus distinere, personarum etiam civilium, quas olim gesserat, unam imponere: quasi hoc invitamento honorum de sententia deduci posset, & erigi ad majora. Sed neque patris authoritas mentem convertere, nec cohortatio voluntatem commutare, nec honorum splendor alacritatem studiorum potuit reprimere. Quinimo quanto pater acrius instabat, tanto ille magis & laborem & industriam augebat. Hanc ergo pertinaciam, quae adeo efferbuerat, cum nec indulgentius monendo, nec severius objurgando mitigare posset, nec saltem perficere, ut id quod agebat, ageret temperatius, visum est tandem patri cum filio seorsim sic agere & loqui, Quid tibi vis, aut quid quaeris? quid hoc tempore omni noctes & dies in istarum disciplinarum meditatione versaris? an me vivo conficies te vigiliis & laboribus? idcircone te tanta cura educavi, ut te in exitium ultrò praecipitares? in tua indole spem collocavi, ut senectuti meae moerorem & orbitatem afferres? Te enim intuens, qui es mihi charissimus, non possum non miserescere tuae sortis, quòd insano literarum amore flagrans, nec modum studio facias, nec finem labori, finxerit te natura ad humanitatem & doctrinam, ad eam te serius applicueris, an propterea festinandum tibi ita putabis, ut per incuriam corporis in morbum