A26815:462
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Patri copioso & in primis locupleti successit, at septem liberis aucto, quorum maximus natu moribus nostris tulit semissem, caeteri haeredes relicti sunt singuli ex singulis unciis. Hunc autem aetate tres fratres anteibant, quatuor subsequebantur. Quo circa unciam unam, eamque vix solidam consecutus est ex bonis paternis, ex maternis vero paulo post alteram. Id fuit subsidium studiorum & familiae, cum his quae deinceps accesserunt ex stipendiis munerum publicorum. Quod si dives habendus cui tanta possessio suppetit, ut ad liberaliter vivendum facilè contentus sit: si usum pecuniae non magnitudine sed ratione metiri oportet: si non aestimatione census, sed cultu vitae penduntur divitiae: Budaeus sanè ditissimus fuit, quae ex mediocribus suis vestigalibus rem familiarem ita prudenter constituebat, ut non modo quicquam sibi ad vitam eleganter & civiliter agendam deesset, verum etiam superaret. Domum habuit in via D. Martini, plenam dignitatis, qualem hominis honorati & clari esse convenit: quam ipse à fundamentis erexerat. Duas villas suburbanas possedit, non minus amoenas quàm fructuosas, videlicet Sammaurianam & Marlianam, quas cum aliis ornamentis tum aedificiis non inelegantibus auxit, ut jocans aliquando cum Erasmo villas propè Lucullianas aedificare see dixerit. Sammaurianum praedium quarto lapide ab urbe situm praecipuè coluit. Quod sibi in lib. de Asse scribit instar amoeni cujuspiam Tusculani fuisse, ubi occupationibus animum relaxabat, & quasi in jucundo studiorum suorum diversorio requiescens sibi sumebat ocium ad commentandum. Cum Lutetia abesset nusquam potius erat. Saepe enim à fluctibus urbanis, forensic tempestate, tanquam in portum see, in solitudinem recipiebat, rusque cum tota familia abdebat, ubi nulla vi interpellante, vacuus ab interventoribus, liberius & solutius in literis viveret. Nunquam minus negocio vacabat, quae cum in eo ocio agebat. Nempe erat perfugium illud non desidiae aut inertiae, sed securitatis tranquillitatisque animi, in quo praeclara ingenii monumenta mandabat literis, in quo omnem sapientiae rationem omnemque doctrinam & contemplabatur & tractabat, atque semper ea promebat ex se quae juvarent alios & delectarent, nomen authoris apud omnes gentes celebrarent, & sempiternis laudibus illustrarent.
Patri copioso & in primis locupleti successit, at septem liberis aucto, quorum maximus natu moribus nostris tulit semissem, caeteri haeredes relicti sunt singuli ex singulis unciis. Hunc autem aetate tres fratres anteibant, quatuor subsequebantur. Quo circa unciam unam, eamque vix solidam consecutus est ex bonis paternis, ex maternis vero paulo post alteram. Id fuit subsidium studiorum & familiae, cum his quae deinceps accesserunt ex stipendiis munerum publicorum. Quod si dives habendus cui tanta possessio suppetit, ut ad liberaliter vivendum facilè contentus sit: si usum pecuniae non magnitudine sed ratione metiri oportet: si non aestimatione census, sed cultu vitae penduntur divitiae: Budaeus sanè ditissimus fuit, quae ex mediocribus suis vestigalibus rem familiarem ita prudenter constituebat, ut non modo quicquam sibi ad vitam eleganter & civiliter agendam deesset, verum etiam superaret. Domum habuit in via D. Martini, plenam dignitatis, qualem hominis honorati & clari esse convenit: quam ipse à fundamentis erexerat. Duas villas suburbanas possedit, non minus amoenas quàm fructuosas, videlicet Sammaurianam & Marlianam, quas cum aliis ornamentis tum aedificiis non inelegantibus auxit, ut jocans aliquando cum Erasmo villas propè Lucullianas aedificare se dixerit. Sammaurianum praedium quarto lapide ab urbe situm praecipuè coluit. Quod sibi in lib. de Asse scribit instar amoeni cujuspiam Tusculani fuisse, ubi occupationibus animum relaxabat, & quasi in jucundo studiorum suorum diversorio requiescens sibi sumebat ocium ad commentandum. Cum Lutetia abesset nusquam potius erat. Saepe enim à fluctibus urbanis, forensique tempestate, tanquam in portum se, in solitudinem recipiebat, rusque cum tota familia abdebat, ubi nulla vi interpellante, vacuus ab interventoribus, liberius & solutius in literis viveret. Nunquam minus negocio vacabat, quae cum in eo ocio agebat. Nempe erat perfugium illud non desidiae aut inertiae, sed securitatis tranquillitatisque animi, in quo praeclara ingenii monumenta mandabat literis, in quo omnem sapientiae rationem omnemque doctrinam & contemplabatur & tractabat, atque semper ea promebat ex se quae juvarent alios & delectarent, nomen authoris apud omnes gentes celebrarent, & sempiternis laudibus illustrarent.