A26815:450
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
nec tam ab indignatione (ut fit) expressum, quàm praedictum hominis & aetate & experientia plus scientis & providentis: quippe qui propter valetudinem qua usus erat infirma, ab anno aetatis quinquagesimo usque ad septuagesimum, quem tum agebat, medicinae studiosus experiensque evaserat, quo certius praesagiebat quae ventura erant filio, nisi monitus praecaveret. Postremò res eò rediit, dumb literarum magis studiosus quam lucis cupidus esse pergit, dum hoc sublato bono vitam nihili putat, in gravem & diuturnum morbum est prolapsus, quo annos plus viginti ita afflictatus est, ut omnis prope hilaritas è frontè, alacritas ex animo, festivitas in occursu, urbanitas & comitas in convictu eximeretur, ingravescens quoque indies literarum amor infringeretur, ne vestigium quidem ejus nec simulachrum, sed quaedam es•igies spirantis mortui appareret. Morbus erat ejusmodi, ingens dolor cum tumore circum fauces fiebat, & jugulum tumultuosè appetens tantum terrorem interdum noctu injiciebat, ut postridiè mane miraretur see incolumen, spiritum recordatus interclusum, & subinde restitutum, uxor edocta, aduenientem morbum & crescentem intelligens, virum variè versando, humerosque feriendo levabat dolorem. Verum inde pallor multus in vultu, raritas pilorum in capite, macies & stupor in corpore, in omnibusque artubus debilitas summa sequebatur. Quae cum medicis stupentibus persaepe narraret, fidem tanti mali facere non poterat, cujus ipsi exemplum non meminissent: idque alternis propè mensibus recurrebat. Accedebat ad haec quotidiana capitis gravedo: quae illi commentanti aut legenti quidpiam erat mirum in modum infesta. Et quoniam ex humoribus gravantibus caput hic morbus effici creditur: si exitum in capitis vertice haberent, per quem evaporarent, magnam morbi allevationem medici pollicebantur. Quare consilium dederunt, ut candenti ferro sineret cutem densam, quae caput obtegit, perforari. Esse meatus in calva, per quos sursum exirent vapours. Id factum est, sicut praeceperant, magno cum cruciatu. At nihil momenti habuit curatio tam anceps & difficilis. Quippe ubi in cerebrum ascenderant halitus spissi & graves, insistebant, finemque faciebant see altius efferendi: simul ibi concrescentes, deinceps liquescebant, & defluentes suopte nutu in frontem, in tempora, in oculos ferebantur, ut saepenumero in media lectione obdormisceret, & invitissimus somno consopiretur.
nec tam ab indignatione (ut fit) expressum, quàm praedictum hominis & aetate & experientia plus scientis & providentis: quippe qui propter valetudinem qua usus erat infirma, ab anno aetatis quinquagesimo usque ad septuagesimum, quem tum agebat, medicinae studiosus experiensque evaserat, quo certius praesagiebat quae ventura erant filio, nisi monitus praecaveret. Postremò res eò rediit, dum literarum magis studiosus quam lucis cupidus esse pergit, dum hoc sublato bono vitam nihili putat, in gravem & diuturnum morbum est prolapsus, quo annos plus viginti ita afflictatus est, ut omnis prope hilaritas è frontè, alacritas ex animo, festivitas in occursu, urbanitas & comitas in convictu eximeretur, ingravescens quoque indies literarum amor infringeretur, ne vestigium quidem ejus nec simulachrum, sed quaedam esigies spirantis mortui appareret. Morbus erat ejusmodi, ingens dolor cum tumore circum fauces fiebat, & jugulum tumultuosè appetens tantum terrorem interdum noctu injiciebat, ut postridiè mane miraretur se incolumen, spiritum recordatus interclusum, & subinde restitutum, uxor edocta, aduenientem morbum & crescentem intelligens, virum variè versando, humerosque feriendo levabat dolorem. Verum inde pallor multus in vultu, raritas pilorum in capite, macies & stupor in corpore, in omnibusque artubus debilitas summa sequebatur. Quae cum medicis stupentibus persaepe narraret, fidem tanti mali facere non poterat, cujus ipsi exemplum non meminissent: idque alternis propè mensibus recurrebat. Accedebat ad haec quotidiana capitis gravedo: quae illi commentanti aut legenti quidpiam erat mirum in modum infesta. Et quoniam ex humoribus gravantibus caput hic morbus effici creditur: si exitum in capitis vertice haberent, per quem evaporarent, magnam morbi allevationem medici pollicebantur. Quare consilium dederunt, ut candenti ferro sineret cutem densam, quae caput obtegit, perforari. Esse meatus in calva, per quos sursum exirent vapores. Id factum est, sicut praeceperant, magno cum cruciatu. At nihil momenti habuit curatio tam anceps & difficilis. Quippe ubi in cerebrum ascenderant halitus spissi & graves, insistebant, finemque faciebant se altius efferendi: simul ibi concrescentes, deinceps liquescebant, & defluentes suopte nutu in frontem, in tempora, in oculos ferebantur, ut saepenumero in media lectione obdormisceret, & invitissimus somno consopiretur.