A26815:463
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Erat in supellectile, in vestitu, in reliquo apparatu domestico & ornatu magis elegans quàm sumptuosus, omnique diligentia affectabat munditiam non affluentem. Nemini unquam visus obtrectare. Saepe rogatus sententiam de ingeniis nostrae aetatis, semper & loquebatur honorificè, & candidè sentiebat de omnibus, sibi nihil arrogans, aliis tribuens plurimum. Conspiciebatur & sine segnitia moderatus, & sine tarditate taciturnus: rursus & sine objection facilis, & sine arrogantia gravis. Itaque haud facile discerneres utrum propter severitatem authoritatemque magis observaretur, an propter facilitatem & comitatem diligeretur. Gloriari solitum accepimus omnes animi motus à see victos, excepta iracundia, quam tamen ipsam ita quoque cohibebat, ut quamvis contra voluntatem commoveretur interdum, nunquam praeter rationem excandesceret. In quo parum ⟨p. 233⟩aut nihil omnino culpandus videtur: cum praesertim non defuerint summi philosophi, qui laudarent iracundiam tanquam cotem fortitudinis, & utiliter a natura datam contenderent. Res secundas & ad voluntatem fluentes moderatè, adversas fortiter (saepe enim illi fortuna reflavit) ut viro dignum tulit. In omni vita praeclaram quandam aequabilitatem retinens: ut penè idem semper vultus, eademque frons appareret. Rei forensis habitus paulo rudior, quod ab ineunte aetate lites & judicia non secutus esset: nec amasset forum, sed destinato quodam proposito consilioque refugisset. Theologiae ab initio aetatis summè studiosus fuit, omniaque quae de divinis rebus à sapientissimis tradita essent, summo studio curaque didicit: existimans id esse hominis Christiani non semper haerere in humanis disciplinis, & in his tractandis cum desidiosa delectatione usque ad senectutem detineri, oculos ad caelestia erigi, mentem ad divinam sapientiam oportere excitari: ad illam dirigendas artes caeteras, ad illam velut ad certissimam veritatis normam, regulam vitae, praescriptionem justitiae & aequitatis exigenda studia omnia, referendas omnes & rationes nostras & actions. Sub ingravescentem verò aetatem acrius in literas sacras incubuit, credo vel judicii maturitate ad sapientiam, vel taedio aliarum artium, vel appropinquatione mortis admonitus: quae à senectute non potest longè abesse. Quo certius sibi viaticum ad coelestem piorum sedem & aeternam domum pararet.
Erat in supellectile, in vestitu, in reliquo apparatu domestico & ornatu magis elegans quàm sumptuosus, omnique diligentia affectabat munditiam non affluentem. Nemini unquam visus obtrectare. Saepe rogatus sententiam de ingeniis nostrae aetatis, semper & loquebatur honorificè, & candidè sentiebat de omnibus, sibi nihil arrogans, aliis tribuens plurimum. Conspiciebatur & sine segnitia moderatus, & sine tarditate taciturnus: rursus & sine objectione facilis, & sine arrogantia gravis. Itaque haud facile discerneres utrum propter severitatem authoritatemque magis observaretur, an propter facilitatem & comitatem diligeretur. Gloriari solitum accepimus omnes animi motus à se victos, excepta iracundia, quam tamen ipsam ita quoque cohibebat, ut quamvis contra voluntatem commoveretur interdum, nunquam praeter rationem excandesceret. In quo parum