A26815:451
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Verum nihil ⟨p. 225⟩horum malorum, quanquam peracerba erant, eum labefactavit, ut erat animo invicto, & reluctante semper difficultatibus. Quinimo quod magis mirandum censeo, omnia ipsius scripta intra id tempus, quo tam graviter periculoseque aegrotabat, fere instituta, orsa, & edita fuerunt. Primum ingenii specimen dedit Graecis authoribus in Romanam linguam transferendis. Quae exercitatio plurimas & maximas commoditates continet, ingenium alit, judicium auget, facundiam locupletat optimis verbis. Quo in genere sunt ab eo explicati Plutarchi libri De tranquillitate animi, De fortuna Romanorum & Alexandri Magni, De placitis philosophorum: qui tantum commendationis habuerunt, ut vix crederentur ab eo versi, nisi postea aliis industriae ingeniique documentis opinionem dese excitatam confirmasset, vel potius vicisset. Deinde cum libros Digestorum diligentius ad suum studium evolveret, & multis in locis partim mutilatos, partim mendosos deprehenderet: tum verò quod flagitiosius erat, verba plurima lecta & propria animadverteret in alienum usum ignorantia temporum translata, hac indignitate permotus scripsit Annotation es in Pandectas, quibus in posterum libri illi emendatius & intelligentius legerentur. Primus quidem nostra aetate juris civilis fonts aperuit, unusque tam excellentis ac singularis scientiae in veterem dignitatem vindicandae: quae hactenus foedissima barbarie perculsa jacuerat & prostrata, fundamenta jecit, & princeps tanti operis authorque extitit. Reliquit aliud opus de vocabulis forensibus, ad illustrandam quoque juris civilis disciplinam pertinens, impolitum quidem illud & adhuc rude, qualia erant quae annotabat, ordine structuraque per ocium informaturus. Idcirco salva dignitate authoris vix posse evulgari videtur. Post cum & Plutarchi translationibus jam celebris, & annotationibus in Pandectas clarissimus evasisset, divinum opus de Asse instituit. In quo aegram ac propè comploratam rei literariae partem suscepit, atque à nullo dumb prae difficultate sublevatam, animadversione multa, ingenii singulari faelicitate, industria mirabili, instauravit.
Verum nihil ⟨p. 225⟩horum malorum, quanquam peracerba erant, eum labefactavit, ut erat animo invicto, & reluctante semper difficultatibus. Quinimo quod magis mirandum censeo, omnia ipsius scripta intra id tempus, quo tam graviter periculoseque aegrotabat, fere instituta, orsa, & edita fuerunt. Primum ingenii specimen dedit Graecis authoribus in Romanam linguam transferendis. Quae exercitatio plurimas & maximas commoditates continet, ingenium alit, judicium auget, facundiam locupletat optimis verbis. Quo in genere sunt ab eo explicati Plutarchi libri De tranquillitate animi, De fortuna Romanorum & Alexandri Magni, De placitis philosophorum: qui tantum commendationis habuerunt, ut vix crederentur ab eo versi, nisi postea aliis industriae ingeniique documentis opinionem dese excitatam confirmasset, vel potius vicisset. Deinde cum libros Digestorum diligentius ad suum studium evolveret, & multis in locis partim mutilatos, partim mendosos deprehenderet: tum verò quod flagitiosius erat, verba plurima lecta & propria animadverteret in alienum usum ignorantia temporum translata, hac indignitate permotus scripsit Annotation es in Pandectas, quibus in posterum libri illi emendatius & intelligentius legerentur. Primus quidem nostra aetate juris civilis fontes aperuit, unusque tam excellentis ac singularis scientiae in veterem dignitatem vindicandae: quae hactenus foedissima barbarie perculsa jacuerat & prostrata, fundamenta jecit, & princeps tanti operis authorque extitit. Reliquit aliud opus de vocabulis forensibus, ad illustrandam quoque juris civilis disciplinam pertinens, impolitum quidem illud & adhuc rude, qualia erant quae annotabat, ordine structuraque per ocium informaturus. Idcirco salva dignitate authoris vix posse evulgari videtur. Post cum & Plutarchi translationibus jam celebris, & annotationibus in Pandectas clarissimus evasisset, divinum opus de Asse instituit. In quo aegram ac propè comploratam rei literariae partem suscepit, atque à nullo dum prae difficultate sublevatam, animadversione multa, ingenii singulari faelicitate, industria mirabili, instauravit.