A26815:464
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Verae religionis observantissimus in omni vita fuit, singulari in deum pietate, in omnes homines benevolentiae charitate commendatus. Longè semper abfuit ab his contentionibus quae in nostram aetatem eruperunt: sui judicii quid se facere par esset potius intuens, quàm quid alii aut laudaturi forent, aut improbaturi. Quamobrem cum in maximis opinionum procellis & turbulentissimis tempestatibus ingens Graecae linguae conflata esset invidia, quòd harum stirps, & semen malorum omnium videretur, cum odii faces undique ab improbis praeferrentur, cum in perturbatione veteris disciplinae spem haberent inimici ad elegantium literarum non dignitatem modo extinguendam, sed etiam gloriam per principes viros infringendam, cum in his asperitatibus rerum eruditi plerique de religione suspecti haberentur, nec satis essent inter imperitorum greges tuti: hic solus non modò integra meant, verumetiam existimatione permansit. Nihil in ejus vita aut in oratione quisquam potuit invenire, quod jure reprehenderet. Quod labenti rei literariae certissimum praesidium attulit. Nisi enim is contigisset orbae politiori doctrinae quasi legitimus tutor: qui eam apud Principem, in senatu, in concionibus exagitatam tueretur, ac tantisper dumb invidia consideret, domi septam teneret liberali custodia, atque à sceleratorum hominum impetu prohiberet, haud dubiè nostris finibus coacta esset excedere. Tantum valuit in rectam sententiam perpetua permansio, tantum judicii constantia, tantum vitae integritas: ut hi qui nocere maximè cupiebant, propterea quòd ejus authoritate solius nitebantur graecae literae & meliores: tamen quemadmodum nocerent, non invenirent. Sic cum honoribus atque ingenii gloria floreret, ita prudenter vitam instituit, ut in negocio sine periculo, & in ocio cum dignitate viveret, ac simul in florentissima orbis terrarum republica sapientiae laude usque ad summam senectutem sine ulla offensione perfruetur. Et quisquam dubitabit illum non sanctè modò ⟨p. 234⟩graviterque, sed beatè etiam fortunateque vixisse? Porrò autem ut ejus eruditio see extulit & lumen suum ostendit, omnes ubique gentium, qui aliqnid de ingeniis poterant judicare, se ad ejus amicitiam cupidissimè applicuerunt.
Verae religionis observantissimus in omni vita fuit, singulari in deum pietate, in omnes homines benevolentiae charitate commendatus. Longè semper abfuit ab his contentionibus quae in nostram aetatem eruperunt: sui judicii quid se facere par esset potius intuens, quàm quid alii aut laudaturi forent, aut improbaturi. Quamobrem cum in maximis opinionum procellis & turbulentissimis tempestatibus ingens Graecae linguae conflata esset invidia, quòd harum stirps, & semen malorum omnium videretur, cum odii faces undique ab improbis praeferrentur, cum in perturbatione veteris disciplinae spem haberent inimici ad elegantium literarum non dignitatem modo extinguendam, sed etiam gloriam per principes viros infringendam, cum in his asperitatibus rerum eruditi plerique de religione suspecti haberentur, nec satis essent inter imperitorum greges tuti: hic solus non modò integra mente, verumetiam existimatione permansit. Nihil in ejus vita aut in oratione quisquam potuit invenire, quod jure reprehenderet. Quod labenti rei literariae certissimum praesidium attulit. Nisi enim is contigisset orbae politiori doctrinae quasi legitimus tutor: qui eam apud Principem, in senatu, in concionibus exagitatam tueretur, ac tantisper dum invidia consideret, domi septam teneret liberali custodia, atque à sceleratorum hominum impetu prohiberet, haud dubiè nostris finibus coacta esset excedere. Tantum valuit in rectam sententiam perpetua permansio, tantum judicii constantia, tantum vitae integritas: ut hi qui nocere maximè cupiebant, propterea quòd ejus authoritate solius nitebantur graecae literae & meliores: tamen quemadmodum nocerent, non invenirent. Sic cum honoribus atque ingenii gloria floreret, ita prudenter vitam instituit, ut in negocio sine periculo, & in ocio cum dignitate viveret, ac simul in florentissima orbis terrarum republica sapientiae laude usque ad summam senectutem sine ulla offensione perfruetur. Et quisquam dubitabit illum non sanctè modò