A26815:460
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quod ne dubitare possimus, maximo est argumento, quòd Erasmum in Galliam asciscere magnopere studuit, propositis ad manendum amplissimis praemiis, quae à rege impetraverat. Sed quaedam pestes hominum laud aliena dolentium, & Erasmum à Budaeo alienare, & Budaeum aliquando immutare, illosque inter se tanquam par nobile gladiatorum committere conati sunt, cum revera fuerint semper amicissimi, & ab omni obtrectatione invidiaque alienissimi. Causas comperio multas, quae alienationis inter illos simultatisque mutuae, & aemulationis suspicionem dederunt. Hae sunt profectò hujuscemodi, quòd a••rbioribus sese Epistolis ultrò citroque lacessiverunt, dum aut de suis libris ⟨p. 231⟩disputant, & alter de altero sententiam aperit, aut Budaeus dolet Jacobum Fabrum in altercation quadam Theologica parum honestè tractari, aut ingenia Gallica despici, aut sibi Badium praeferri. Id etiam parum amicae voluntatis argumentum crediderunt, quòd à Budaeo in tot numero libris mentio nusquam facta sit Erasmi, quanquam ut fieret multis precibus ab Erasmo ambiretur. Praeterea putant id quoque ad ista quae dixi accedere, quòd Budaeus dissimulanter Erasmum in suis libris nonnunquam perstringere videtur, velut in commentariis, quando ridet illos, qui de singulorum ingenio, & eloquentia sententiam ferre audent, qui Laurentio inferiores praescribunt loquendi formulas, qui leviora quaedam scripta in vulgus edunt, quae nec solem nec aetatem ferant. Quae de Erasmo homines nimium su•piciosi interpretabantur, videlicet qui Ciceronianum composuit, & Commentarios de Copia, quique scriptitabat novos quotidie libellos. Tametsi attentius consideranti non tam ad Erasmum, quàm ad alios quosdam nostrae aetatis scriptores pertinere videntur. Nihil enim temere de tantis hominibus suspicandum est, nec nisi modestè & circumspecto judicio pronunciandum. Verum enimvero si quid fuit offensionis, id non tam ex obtrectatione atque invidia, quàm ex cupiditate quadam gloriae, cujus uterque visus est avidior profectum est. Pares enim virtutes in maximis animis praestantissimisque ingeniis nonnunquam edunt simulacrum quoddam contentionis: non eorum culpa, in quibus existunt, quid enim esset indignius?
Quod ne dubitare possimus, maximo est argumento, quòd Erasmum in Galliam asciscere magnopere studuit, propositis ad manendum amplissimis praemiis, quae à rege impetraverat. Sed quaedam pestes hominum laude aliena dolentium, & Erasmum à Budaeo alienare, & Budaeum aliquando immutare, illosque inter se tanquam par nobile gladiatorum committere conati sunt, cum revera fuerint semper amicissimi, & ab omni obtrectatione invidiaque alienissimi. Causas comperio multas, quae alienationis inter illos simultatisque mutuae, & aemulationis suspicionem dederunt. Hae sunt profectò hujuscemodi, quòd arbioribus sese Epistolis ultrò citroque lacessiverunt, dum aut de suis libris