A26815:477
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Christophe de Longueil: CHRISTOPHORI LONGOLII VITA.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
quem varietate & copia rerum caeteris Latinis scriptoribus praestare, ac velut in unius operis compendio quaecunque à philosophis Graecis, pluribus & libris & verbis tractata essent, mira brevitate collegisse existimavit. Sed cum res ipsae, quae quamvis copiose tractatae, per se ipsae difficultatem afferunt, in angustum à Plinio conclusae, vix spem aliquam sui intelligendi darent: ibi partim necessitate coactus, quòd aliter ea quae ita concisae tradebantur intelligere non posset, nisi easdem fusius apud alios tractatas videret, partim magnitudine & varietate rerum eum invitante, ut ex uberrimis illis fontibus potius, ex quibus Plinius ipse hausisset, quàm ex illa seclusa aquula illarum cognitionem peteret: animum ad majora erexit: ut eos etiam scriptores videret, à quibus illa Plinii emanasse putabantur. In hac vero sententia cum esset, omnes illi agricolae, omnes fere medici fuere perdiscendi: rerum Romanarum & totius antiquitatis memoria diligenter tenenda. Orbis denique illi disciplinarum, quam [Greek or Hebrew] Graeci vocant, evoluendus: cum nulla fere ars sit, cujus non expressa vestigia aliqua apud Plinium reperiantur ⟨p. 242⟩Haec vero perficere illi multo fuit difficilimum, praesertim Graecarum literarum adhuc ignaro & prorsus rudi. Verum nihil horum eum retardavit: ut erat animo semper reluctante difficultatibus, tumque incensus cupiditate, ut philosophorum & aliorum scriptorum mysteria cognosceret. Principio itaque Graecis literis tanto studio tantisque ingenii viribus incubuit, ut nondum se vertente anno, sive ad philosophos, sive ad oratores se converteret, ignoratio linguae nusquam eum ab eorum intelligentia excluderet, eodemque temporis intervallo Graece etiam ad Gulielmum Budaeum Gallorum doctissimum Epistolas saepe mitteret. Pari ergo studio atque industria cum quinquennium in Graecis scriptoribus legendis perseverasset, jam lingua ipsa maxime illi familiaris fuit, eademque opera doctos illos scriptores assidue legendo, uberrimam maximarum rerum cognitionem ex illis hausit. Memor vero ubique, cum illos legeret, instituti sui, & cujus causa initio tot sibi scriptores evoluendos sumpsisset, nihil in his omisit, quod ad pleniorem C. Plinii intelligentiam aliquo modo faceret, quin id diligenter notatum, quo loco & in quo autore legisset, in Plinii libro scriptum relinqueret:
quem varietate & copia rerum caeteris Latinis scriptoribus praestare, ac velut in unius operis compendio quaecunque à philosophis Graecis, pluribus & libris & verbis tractata essent, mira brevitate collegisse existimavit. Sed cum res ipsae, quae quamvis copiose tractatae, per se ipsae difficultatem afferunt, in angustum à Plinio conclusae, vix spem aliquam sui intelligendi darent: ibi partim necessitate coactus, quòd aliter ea quae ita concisae tradebantur intelligere non posset, nisi easdem fusius apud alios tractatas videret, partim magnitudine & varietate rerum eum invitante, ut ex uberrimis illis fontibus potius, ex quibus Plinius ipse hausisset, quàm ex illa seclusa aquula illarum cognitionem peteret: animum ad majora erexit: ut eos etiam scriptores videret, à quibus illa Plinii emanasse putabantur. In hac vero sententia cum esset, omnes illi agricolae, omnes fere medici fuere perdiscendi: rerum Romanarum & totius antiquitatis memoria diligenter tenenda. Orbis denique illi disciplinarum, quam Graeci vocant, evoluendus: cum nulla fere ars sit, cujus non expressa vestigia aliqua apud Plinium reperiantur