A26815:478
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Christophe de Longueil: CHRISTOPHORI LONGOLII VITA.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
ut ante omnia subsidia in hac re, quaecunque ex lectione comparari poterant, tentaret, eandem rationem in recentiorum scriptis legendis servavit. Quando vero de stirpium natura, multa Plinius traderet, nonnulla etiam de piscibus scriberet, rebus à cognitione hujus seculi ita remotis, ut ne nomina quidem intelligantur: non contentus eorum autoritate, qui aliquid de his scripsere, voluit ipse verba rebus accommodare, hisque diligenter inspectis videre, quo pacto res ipsae cum antiquorum scriptis convenirent. Itaque ea causa illi in Narbonensem Provinciam iterum proficiscendi fuit, cum adolescens antea ibi jus civile didicerat: quam quidem stirpium fertilissimam, piscium etiam abundantissimam, propter illius maris vicinitatem existimavit. In qua quidem peregrinatione librum etiam, quem herbarum historiam appellavit, scripsit. Eam vero partem, in qua Plinius terrarum orbis descriptionem complexus est, diligentissime est persecutus: atque in hoc etiam oculorum judicio uti voluit, omnesque & sylvas ac montes, & antiqua oppida, à Plinio descripta, quorum aliqua vestigia manerent, ipse adire. Itaque cum adolescens▪ Hispaniam totam peragrasset, adulta jam aetate, Britanniam, Germaniam, Galliam, Italiam emensus est. Statueratque in Orientem proficisci, nisi Turcorum arma, quibus omnia Christianis hominibus clausa essent, eum ab hoc consilio deterruissent. Quanquam etiam apud homines nostros peregrinando in magna pericula saepe incidit. Apud Heluetios autem, dum eorum regionem viseret, nihil propius fuit, quàm ut interficeretur. Quid vero illi acciderit, & quomodo periculum evitaverit, non erit alienum commemorare, quo magis & industria ejus cognoscatur, & animus, qui nullo periculo à rerum dignarum investigation deterreri potuit. Profectus est eo cum duobus familiaribus Gallis, eo sane tempore, quo accepta clade apud Mediolanum Heluetii à Gallis maxime dissenserunt. Ex comitibus ergo cum in suspitionem venisset, speculandi causa accessisse, pars quaedam cohortis Heluetiorum eos aggressa est. Ibi cum aliquandiu repugnassent, neque pares esse potuissent, unus eorum fuga Rhodanum tranatando, vitam sibi servavit: alter in pugna caesus;
ut ante omnia subsidia in hac re, quaecunque ex lectione comparari poterant, tentaret, eandem rationem in recentiorum scriptis legendis servavit. Quando vero de stirpium natura, multa Plinius traderet, nonnulla etiam de piscibus scriberet, rebus à cognitione hujus seculi ita remotis, ut ne nomina quidem intelligantur: non contentus eorum autoritate, qui aliquid de his scripsere, voluit ipse verba rebus accommodare, hisque diligenter inspectis videre, quo pacto res ipsae cum antiquorum scriptis convenirent. Itaque ea causa illi in Narbonensem Provinciam iterum proficiscendi fuit, cum adolescens antea ibi jus civile didicerat: quam quidem stirpium fertilissimam, piscium etiam abundantissimam, propter illius maris vicinitatem existimavit. In qua quidem peregrinatione librum etiam, quem herbarum historiam appellavit, scripsit. Eam vero partem, in qua Plinius terrarum orbis descriptionem complexus est, diligentissime est persecutus: atque in hoc etiam oculorum judicio uti voluit, omnesque & sylvas ac montes, & antiqua oppida, à Plinio descripta, quorum aliqua vestigia manerent, ipse adire. Itaque cum adolescens Hispaniam totam peragrasset, adulta jam aetate, Britanniam, Germaniam, Galliam, Italiam emensus est. Statueratque in Orientem proficisci, nisi Turcorum arma, quibus omnia Christianis hominibus clausa essent, eum ab hoc consilio deterruissent. Quanquam etiam apud homines nostros peregrinando in magna pericula saepe incidit. Apud Heluetios autem, dum eorum regionem viseret, nihil propius fuit, quàm ut interficeretur. Quid vero illi acciderit, & quomodo periculum evitaverit, non erit alienum commemorare, quo magis & industria ejus cognoscatur, & animus, qui nullo periculo à rerum dignarum investigatione deterreri potuit. Profectus est eo cum duobus familiaribus Gallis, eo sane tempore, quo accepta clade apud Mediolanum Heluetii à Gallis maxime dissenserunt. Ex comitibus ergo cum in suspitionem venisset, speculandi causa accessisse, pars quaedam cohortis Heluetiorum eos aggressa est. Ibi cum aliquandiu repugnassent, neque pares esse potuissent, unus eorum fuga Rhodanum tranatando, vitam sibi servavit: alter in pugna caesus;