A26815:465
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ipsi qui hominem nunquam viderant, nec visuri erant, qui ejus usu & moribus frui nullo modo poterant, propter reconditam & multiplicem doctrinam, integerrimos mores, singularem virtutem, dignissimum benevolentia judicabant, & literis ultrò scriptis, tanquam sibi valdè honorificam futuram expetebant. Plerique etiam commoti ipsa fama, ex ultimis nationibus ad eum videndum Lutetiam venerunt. Ipse verò qui nihil minus hominis duceret, quàm non respondere in amore his à quibus provocaretur, nullius officiis in hac re unquam concessit, nullius humanitate superatus. Quippe qui rectissimè judicaret, nihil nobis à natura datum remuneration benevolentiae, vicissitudineque diligendi melius: nullum vitae supellectilem pulchriorem praestantissimorum hominum amicitia. Illos qui eruditionis commendatione se insinuarent, vel qui spem aliquam de se ingenii darent, non minus quàm conjunctos propinquitate delexit: omnibus qui ejus vel opera vel consilio egerent, maximè expositus. Plurimum ex omnibus detulit Ludovico Rusaeo, & Francisco Deloino: quos constat summis ornamentis honoris, fortunae, virtutis, ingenii praeditos, inter eos qui tum Lutetiae erant, gratia & authoritate plurimum floruisse. Ambos arctissima consuetudine devinctos pro Pomponio & Bruto Ciceroni olim conjunctissimis habuisse quodam loco praedicat. Ex eruditis Jacobum Tusanum eximiè dilexit, suae discipli nae alumnum, quem post Budaeum ipsum multò peritiss. Graeci sermonis nostram tulisse Galliam verè videor posse contendere, nec minus virum bonum optimisque artibus eruditum. Hunc graecè docere non est gravatus, propterea quòd ei linguae propagandae aptissimum esse cernebat. Corporis rationem initio nullam habuit. Atque dum ingenio solely servit omissis omnibus exercitationibus imprudens in perturbationem totius valetudinis incidit. Quamobrem sero experimento edoctus, non esse habendam rationem animi sine corpore, quòd eo aegro aut malè constituto, fungi nequeamus animi muneribus, aliquantum de summo illo remisit studio, quo ab ineunte aetate fuerat incensus.
Ipsi qui hominem nunquam viderant, nec visuri erant, qui ejus usu & moribus frui nullo modo poterant, propter reconditam & multiplicem doctrinam, integerrimos mores, singularem virtutem, dignissimum benevolentia judicabant, & literis ultrò scriptis, tanquam sibi valdè honorificam futuram expetebant. Plerique etiam commoti ipsa fama, ex ultimis nationibus ad eum videndum Lutetiam venerunt. Ipse verò qui nihil minus hominis duceret, quàm non respondere in amore his à quibus provocaretur, nullius officiis in hac re unquam concessit, nullius humanitate superatus. Quippe qui rectissimè judicaret, nihil nobis à natura datum remuneratione benevolentiae, vicissitudineque diligendi melius: nullum vitae supellectilem pulchriorem praestantissimorum hominum amicitia. Illos qui eruditionis commendatione se insinuarent, vel qui spem aliquam de se ingenii darent, non minus quàm conjunctos propinquitate delexit: omnibus qui ejus vel opera vel consilio egerent, maximè expositus. Plurimum ex omnibus detulit Ludovico Rusaeo, & Francisco Deloino: quos constat summis ornamentis honoris, fortunae, virtutis, ingenii praeditos, inter eos qui tum Lutetiae erant, gratia & authoritate plurimum floruisse. Ambos arctissima consuetudine devinctos pro Pomponio & Bruto Ciceroni olim conjunctissimis habuisse quodam loco praedicat. Ex eruditis Jacobum Tusanum eximiè dilexit, suae discipli nae alumnum, quem post Budaeum ipsum multò peritiss. Graeci sermonis nostram tulisse Galliam verè videor posse contendere, nec minus virum bonum optimisque artibus eruditum. Hunc graecè docere non est gravatus, propterea quòd ei linguae propagandae aptissimum esse cernebat. Corporis rationem initio nullam habuit. Atque dum ingenio soli servit omissis omnibus exercitationibus imprudens in perturbationem totius valetudinis incidit. Quamobrem sero experimento edoctus, non esse habendam rationem animi sine corpore, quòd eo aegro aut malè constituto, fungi nequeamus animi muneribus, aliquantum de summo illo remisit studio, quo ab ineunte aetate fuerat incensus.