A26815:479
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Christophe de Longueil: CHRISTOPHORI LONGOLII VITA.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
ipse gravi vulnere altero brachio accepto ⟨p. 243⟩captus & in carcerem abductus est, ubi triginta fere dies, cum neque medici neque remedii ullius facultas daretur, vulneris dolore magis magisque ingravescente, in summo moerore jacuit, donec casu antistes Sedunensis, qui apud Heluetios dignitate et gratia maxime potuit, eò venisset: cujus opem cum Longolius per literas supplex implorasset, ipse casum viri valde miseratus statim custodia liberavit, adhibitisque medicis, tam diu apud se retinuit, dumb à vulnere prorsus sanatus esset: tum equo donatum, & viatico liberalissime instructum, in patriam remisit. Nec vero ille antè discedere voluit, quàm id cujus causa venerat perfecisset, regionemque totam lustrasset, atque tabellis descriptam secum domum reportasset: cujus rei perficiendae majorem tum facultatem habuit, quam ei Sedunensis autoritas dabat. Itaque cum in omnibus quae videre cuperet abunde satisfactum esset, illinc in patriam decessit. Sed ut eo de quo inceperam revertar, hoc eum saepe praedicantem audivi, see quicquid rerum naturae cognitione profecisset, id C. Plinii lectioni acceptum referre, qui in omnibus illi occasionem plura quaerendi & investigandi semper dederat. Oratoriis artibus à puero semper deditus fuit, earum verò summam cognitionem, non artis solum praeceptis, sed multa exercitatione firmaverat. Declamandique consuetud in emmultis jam saeculis intermissam & propè mortuam, qua nihil unquam utilius iis qui oratores evadere cupiunt, inventum fuit, in seipso primum, post in aliis renovavit, cùm argumento proposito, saepe in scholis declamando alios suo exemplo, ut idem facerent, commovit. Genus dicendi ineunte aetate secutus est, quod postea vir factus, valde improbavit. Nam cum adolescens per omnia scriptorum genera vagaretur, neque quenquam unum sibi imitandum proponeret, sed ut ipse de se dicere solebat, tantum in uno quoque notaret, quantum acute aut sententiose dictum esset: eo factum est, ut prudenter semper fere diceret: quod fuit etiam naturae: oratio verò ejus, quae ex verbis undique accersitis constaret, nullam neque elegantiam, nec venustatem prae see ferret, formamque dicendi inconditam & minime aequabilem redderet. In hoc tamen genere multa scripsit: Orationem de laudibus C. Plinii, alteram de laudibus Gallorum: Comparationem juris civilis cum re militari, in qua juris laudes extollit: Commentarios quosdam in jus civil:
ipse gravi vulnere altero brachio accepto ⟨p. 243⟩