A26815:466
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Atque haec solitus est facere confirmandarum virium, relaxandique animi causa, lignum finder, aquam è puteo haurire, irrigare hortum, & collar more veterum, vitem putare, in curiam à qua procul domus aberat pedibus ire caelo sereno, aedificare in praediis, arbours serer, & describere ordinibus, in locis nonnunquam planis, saepius montuosis & asperis cursu corpus fatigare. Quae tametsi leviora videntur, illi tamen fuerunt longè saluberrima. Hac enim exercitatione & temperantia adhibita effectum est, ut optimis esset viribus in extremo tempore aetatis, & multò melius habere videretur in senectute, quam in constante aetate, ac fuerit adhuc propter summam corporis siccitatem roburque complures annos victurus, si morbi casus abfuisset. Maximo fuit in honore apud nos quoad vixit, multaque de eo & praeclara judicia (id quod maximè facit authoritatem) nostri principes fecerunt. A Carolo VIII. cum primum ingenii laudibus effloresceret in aulae comitatum honorificè accersitus est, procurante id potissimum Guidone Rupefortiensi viro amplissimo, & in rep. regenda cui praeerat, diligentissimo. Fuit enim princeps ille cum faelicitate, tum etiam virtute nulli regum secundus. ⟨p. 235⟩Cujus immaturo interitu damnum non mediocre fecerunt & res Gallicae, & meliores literae, quas instituerat fovere. Siquidem is recepta armis Neapoli, ac peragrata cum instructissimis copiis universa Italia, ea tempestate eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis affluent, bonarum artium nomen audiverat: quae ibi prius propter tranquillitatem vehementer colebantur, atque inde accersere illas in Galliam decreverat, nisi repentinus casus ejus spem atque omnia vitae consilia morte praevertisset. Ludovico XII. qui durior ad haec studia videbatur, jucundus quoque fuit. Nam honoribus plurimis illum affecit princeps, in cognoscendis perpendendisque hominum ingeniis planè mirus, & de maximis rebus legatum bis in Italiam misit cum aliquot Proceribus suis. Quibus in legationibus sic fidem suam, diligentiam, ingenium regi probavit, ut magnam gratiam ab eo ipso iniret, ac paulo mox in Scribarum regiorum numerum adscriberetur. In centumvirale concilium quod Lutetiae cogitur, cooptari saepius recusavit, quòd infinitis causis & judiciis ea vita districta nihil ad recordanda cogitandaque studia temporis relictura videretur: ipse autem summa facultate vacui ac liberi temporis ad commentandum egeret.
Atque haec solitus est facere confirmandarum virium, relaxandique animi causa, lignum findere, aquam è puteo haurire, irrigare hortum, & colere more veterum, vitem putare, in curiam à qua procul domus aberat pedibus ire caelo sereno, aedificare in praediis, arbores serere, & describere ordinibus, in locis nonnunquam planis, saepius montuosis & asperis cursu corpus fatigare. Quae tametsi leviora videntur, illi tamen fuerunt longè saluberrima. Hac enim exercitatione & temperantia adhibita effectum est, ut optimis esset viribus in extremo tempore aetatis, & multò melius habere videretur in senectute, quam in constante aetate, ac fuerit adhuc propter summam corporis siccitatem roburque complures annos victurus, si morbi casus abfuisset. Maximo fuit in honore apud nos quoad vixit, multaque de eo & praeclara judicia (id quod maximè facit authoritatem) nostri principes fecerunt. A Carolo VIII. cum primum ingenii laudibus effloresceret in aulae comitatum honorificè accersitus est, procurante id potissimum Guidone Rupefortiensi viro amplissimo, & in rep. regenda cui praeerat, diligentissimo. Fuit enim princeps ille cum faelicitate, tum etiam virtute nulli regum secundus.