A26815:482
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Christophe de Longueil: CHRISTOPHORI LONGOLII VITA.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quanquam per se laboris apta membrorum composition patientissimum corpus habuit, & quod multis magnisque laboribus ad omnem patientiam ineunti aetate firmaverat, quippe qui adolescens laborem etiam militarem fuerat perpessus: milesque Neapolitano bello cum Ludovico Gallorum Rege in Italiam venisset: etsi à robore militari multum abesset, corpusque decorum magis habere quàm robustum videretur. His vero rationibus ita corpus & animum curavit, ut alterum semper sanum, alterum quàm doctissimum, variisque et multis artibus repletum haberet. Quantum verò doctrina & eloquentia inter hujus saeculi scriptores praestiterit, ii demum intelligent, qui pauca ea quae suo judicio probata, scripta reliquit, cum aliorum in illo genere scriptis conferent: aut is denique, qui in simili scribendi argumento sui periculum fecerit. Neque verò ist is artibus atque virtutibus praemia omnino indigna his temporibus tulit: multaque praeclara de eo judicia principes viri fecere, A Rege Hispaniae Philippo duodeviginti annos natus, sanctioribus illis reconditarum rerum notis, quibus hodie unis omnia propè regnorum arcana committuntur, praefectus, A principibus Pannoniae magno proposito praemio accersitus, ut regem puerum optimis artibus instituendum susciperet, A Ludovico Francorum rege multis honoribus affectus: de quibus ille in judicio cum pro se diceret, adversariis maxim conditionis obscuritatem objicientibus, commemorare est coactus. Quo tempore Regis decretum recitari fecit: à quo ille non unius aut alterius (ut ejus verbis utar) suae ditionis urbium, sed universi regni viribus uno edicto est donatus. Sub quod etiam aliud decretum consilii illius centumviralis, quod Lutetiae Parisiorum cogitur, intulit. In quo illi jura ti summo consensu in collegium suum cooptarunt, habiturum in perpetuum jus vitae & necis, ac summam fortunarum omnium potestatem, non in plebem modo, sed in omnes regni proceres. Vicesimo verò octavo aetatis anno civitas ei Romana ultro est oblata, virtutisque & literarum ergò civis factus. Quae res quanquam initio multarum illi turbarum causa fuit, multis clàm invidentibus, nonnullis verò nobilissimis viris palàm eum oppugnantibus, & virtutibus ejus obtrectantibus, inter quos magno periculo est versatus: postea tamen optime cessit, nomenque ejus & gloriam magnopere auxit.
Quanquam per se laboris apta membrorum compositione patientissimum corpus habuit, & quod multis magnisque laboribus ad omnem patientiam ineunti aetate firmaverat, quippe qui adolescens laborem etiam militarem fuerat perpessus: milesque Neapolitano bello cum Ludovico Gallorum Rege in Italiam venisset: etsi à robore militari multum abesset, corpusque decorum magis habere quàm robustum videretur. His vero rationibus ita corpus & animum curavit, ut alterum semper sanum, alterum quàm doctissimum, variisque et multis artibus repletum haberet. Quantum verò doctrina & eloquentia inter hujus saeculi scriptores praestiterit, ii demum intelligent, qui pauca ea quae suo judicio probata, scripta reliquit, cum aliorum in illo genere scriptis conferent: aut is denique, qui in simili scribendi argumento sui periculum fecerit. Neque verò ist is artibus atque virtutibus praemia omnino indigna his temporibus tulit: multaque praeclara de eo judicia principes viri fecere, A Rege Hispaniae Philippo duodeviginti annos natus, sanctioribus illis reconditarum rerum notis, quibus hodie unis omnia propè regnorum arcana committuntur, praefectus, A principibus Pannoniae magno proposito praemio accersitus, ut regem puerum optimis artibus instituendum susciperet, A Ludovico Francorum rege multis honoribus affectus: de quibus ille in judicio cum pro se diceret, adversariis maxime conditionis obscuritatem objicientibus, commemorare est coactus. Quo tempore Regis decretum recitari fecit: à quo ille non unius aut alterius (ut ejus verbis utar) suae ditionis urbium, sed universi regni viribus uno edicto est donatus. Sub quod etiam aliud decretum consilii illius centumviralis, quod Lutetiae Parisiorum cogitur, intulit. In quo illi jura ti summo consensu in collegium suum cooptarunt, habiturum in perpetuum jus vitae & necis, ac summam fortunarum omnium potestatem, non in plebem modo, sed in omnes regni proceres. Vicesimo verò octavo aetatis anno civitas ei Romana ultro est oblata, virtutisque & literarum ergò civis factus. Quae res quanquam initio multarum illi turbarum causa fuit, multis clàm invidentibus, nonnullis verò nobilissimis viris palàm eum oppugnantibus, & virtutibus ejus obtrectantibus, inter quos magno periculo est versatus: postea tamen optime cessit, nomenque ejus & gloriam magnopere auxit.