A26815:469
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quamobrem homines nostri partim exemplo principis excitati, partim liberalitate commoti, certatim amplexari literas coeperunt, tantosque progressus in omni virtute, omni disciplinarum genere, neque ita longo intervallo fecerunt, ut non multum aut nihil omnino antiquis Graecis Romanisque cedatur. Quae res à principe major unquam gesta? Quis triumphus conferendus? Quae monumenta aut trophaea comparanda? Hoc scilicet verè est imperare, suam virtutem aliis exemplum facere, eos quibus praesis reddere meliores, eorum non modo fortunis ac corporibus, verumetiam animis excolendis prospicere? Reliqua quidem Francisci regis vita multis erit praeclarisque monumentis ad omnem memoriam commendata. Bellicae lauds commemorabuntur multarum gentium literis ac linguis, obstupescent posteri admirabilem illius & incredibilem & penè divinam in regno tuendo atque administrando sapientiam audientes. De hoc autem singulari in optimas artes amore semper populus Gallicus, semper omnes gentes loquentur, nulla unquam aetas conticescet, nulla obmutescet vetustas. Florescet quotidie magis haec liberalitas, ita ut quantum caeteris ejus operibus diuturnitas detrahet, tantum huic benignitati ⟨p. 237⟩afferat gloriae. Nam quo cupidius ipsi see homines in regnum mores formant, hoc magis de republica merentur optimi principes, qui non vitia concipiunt ipsi, foventque, sed virtutes in suas civitates infundunt, nec peccato nocent, sed exemplo prosunt. Etenim licet videre si replicemus memoriam temporum, qualescunque magni reges fuerunt, tales nimirum & subditos fuisse: quaeque mutatio morum in principibus extiterit, eandem in populo semper secutam. Porrò autem sicut fruges bonitate solely, coelique temperatione exuberant, haud secius bonae artes ex benignitate principum efflorescunt, & honore praeclara ingenia incenduntur ad discendum. Quidnam fuisse causae putemus, cur regnante apud Graecos Alexandro, apud Romanos Augusto, tantus numerus praestantium hominum extitit? nisi quod delectabantur hi principes optimis quibusque rebus, & in expendendis hominum ingeniis atque operibus judicio valebant, & virtutem meritis honoribus, praemiis atque splendore decorabant. Quid in liberis quibusdam civitatibus eloquentiae studia olim tantopere viguerunt? nisi quòd is certissimus erat gradus ad remp. aditus ad honores, ascensus ad Magistratus & potentiam.
Quamobrem homines nostri partim exemplo principis excitati, partim liberalitate commoti, certatim amplexari literas coeperunt, tantosque progressus in omni virtute, omni disciplinarum genere, neque ita longo intervallo fecerunt, ut non multum aut nihil omnino antiquis Graecis Romanisque cedatur. Quae res à principe major unquam gesta? Quis triumphus conferendus? Quae monumenta aut trophaea comparanda? Hoc scilicet verè est imperare, suam virtutem aliis exemplum facere, eos quibus praesis reddere meliores, eorum non modo fortunis ac corporibus, verumetiam animis excolendis prospicere? Reliqua quidem Francisci regis vita multis erit praeclarisque monumentis ad omnem memoriam commendata. Bellicae laudes commemorabuntur multarum gentium literis ac linguis, obstupescent posteri admirabilem illius & incredibilem & penè divinam in regno tuendo atque administrando sapientiam audientes. De hoc autem singulari in optimas artes amore semper populus Gallicus, semper omnes gentes loquentur, nulla unquam aetas conticescet, nulla obmutescet vetustas. Florescet quotidie magis haec liberalitas, ita ut quantum caeteris ejus operibus diuturnitas detrahet, tantum huic benignitati