A26815:483
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Christophe de Longueil: CHRISTOPHORI LONGOLII VITA.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nam cum statim post civitatem adeptam in Gallias redire studeret, ut amicos & propinquos, à quibus multos annos abfuerat, viseret: crebrae verò adversariorum ejus voces exceptae essent, palàm dicentium, see nomen ejus delaturos: ea res fecit, ut paulo diutius consilium profectionis differret: ne si tali tempore urbem relinqueret, non amicos salutandi causa discessisse, sed timore & minis inimicorum perterritum ab urbe aufugisse videri posset: sed cum diutius mansisset, quàm ejus rations paterentur, expectans quorsum obtrectatorum invidia procederet, cum illi interim nihil contra eum nisi convitiis agerent, existimans ulterius eorum indignitatem non progressuram, iter Galliam versus jam diu ab eo deliberatum, est persecutus: relictis tamen apud amicos defensionibus suis scriptis, ut contra omnes conatus adversariorum, si absentia ejus aliquam ⟨p. 246⟩illis occasionem accusandi daret, praesto haberent quod opponerent: jam tum ex eorum convitiis animo prospiciens, quae maxime objecturi essent, quibus ille omnibus medicinam fecerat. Cujus sui consilii prudenter excogitati magnum postea fructum & voluptatem cepit. Vix enim Venetias in eo itinere pervenit, cum ad •um literae amicorum sunt allatae, nunciantes gravissimam accusationem, qua statim post discessum ejus adversarii sunt usi, & quo pacto consilium de relinquendis defensionibus processisset. Accusavit eum nobilis & disertus adolescens Romanus, in quo magnam dignitatis suae spem majors natu Romani collocarent, ad id inductus inimicorum Longolii multis & assiduis precibus, objecto etiam falsae gloriae splendore, quod patriae laudibus, quas oppugnatas à Longolio esse voluerunt, in hujusmodi accusation adesse eum asseverarent. Ita verò acerbe & vehementer, ipso audiente principe Romano, cum multi nobilissimi & clarissimi viri judicio interessent, egit, ut nonnulli amici Longolii essent qui de causa obtinenda desperarent, donec amicorum praecipua cura defensiones ejus in lucem prodiere: quae ita ab omnibus passim probabantur, ut multi dicerent non Longolium civitatis donatione ornatum, sed ipsum civitatem illis orationibus ornasse, in quibus pristinam dignitatem civitati & vetera sua ornamenta omnia restituisse videbatur.
Nam cum statim post civitatem adeptam in Gallias redire studeret, ut amicos & propinquos, à quibus multos annos abfuerat, viseret: crebrae verò adversariorum ejus voces exceptae essent, palàm dicentium, se nomen ejus delaturos: ea res fecit, ut paulo diutius consilium profectionis differret: ne si tali tempore urbem relinqueret, non amicos salutandi causa discessisse, sed timore & minis inimicorum perterritum ab urbe aufugisse videri posset: sed cum diutius mansisset, quàm ejus rationes paterentur, expectans quorsum obtrectatorum invidia procederet, cum illi interim nihil contra eum nisi convitiis agerent, existimans ulterius eorum indignitatem non progressuram, iter Galliam versus jam diu ab eo deliberatum, est persecutus: relictis tamen apud amicos defensionibus suis scriptis, ut contra omnes conatus adversariorum, si absentia ejus aliquam