A26815:470
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quid posttea artes eaedem in Graecia sunt extinctae, in qua & natae, & altae, & ad summum perductae intra mille annos fuerant? Quid Roma cesserunt, totaque Italia? Quid exulatum ad Arabes discesserunt? Quid tam multis annis inscitia grassante intermortuae jacuerunt? An aliunde id factum, nisi ex sordibus, morositate, invidia illorum, qui civitatibus, & amplissimis regnis, atque imperiis praefuerunt? Itaque sicut longo aevi situ, longique temporis exercitatione fatigata & effoeta humus, consenescere nonnullis videtur in locis, nec jam fruges mortalibus pristina benignitate praebet, sed noxias herbas fundit & vitae inimicas: Sic mundi conversion, & quadam rerum serie saepenumero accidit, ut natura ipsa oblita materni officii, tanquam superioris aevi foecunditate exhausta, in perniciem humani generis, pestiferos quosdam homines, & sceleratos principes proferat: qui furore & amentia praecipites, divina & humana cuncta pervertant: qui res praeclaras à prioribus vel inventas vel usurpatas, non modò negligant, (quod esset ferendum) sed etiam labefactent, & funditus delere conentur. Qualis fuit C. Caligula, qui Homeri carmina abolere, qui Virgilii & T. Livii scripta ex omnibus bibliothecis amovere, qui jus civile Romanorum delere tentavit. Qualis Domitianus, qui omnes sapientiae professores urbe Italiaque summovit. Qualis Licinius imperator, qui literas virus & pestem publicam appellabat, ne commemorem Cambysas, Nerones, Valentinianos, Phalaridas, Dionysios, orbis terrarum pest natos. Quaenam sentina teterrimorum sive ducum, sive regum scatuit Gothorum, Alanorum, Vandalorum, Suevorum, Turulorum, Hunnorum, Longobardorum, Sarracenorum, & Turcarum tempestatibus? Qui cum essent feri, immanes, ab omni cultu ingenii alieni, & quicquid non intelligerent aut suspectum haberent, aut damnarent: primum ingentem bibliothecis cladem attulerunt, exusserunt magnorum ingeniorum opera, simul irriserunt linguas & studia omnia, nec solum illis praetium detraxerunt, sed contumeliam addiderunt: seu quòd nollent in victis plus quenquam sapere quàm victorem: seu quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines, atque enervari opinarentur, ac minus bello idoneos reddi, cui omnia ⟨p. 238⟩tribuebant.
Quid posttea artes eaedem in Graecia sunt extinctae, in qua & natae, & altae, & ad summum perductae intra mille annos fuerant? Quid Roma cesserunt, totaque Italia? Quid exulatum ad Arabes discesserunt? Quid tam multis annis inscitia grassante intermortuae jacuerunt? An aliunde id factum, nisi ex sordibus, morositate, invidia illorum, qui civitatibus, & amplissimis regnis, atque imperiis praefuerunt? Itaque sicut longo aevi situ, longique temporis exercitatione fatigata & effoeta humus, consenescere nonnullis videtur in locis, nec jam fruges mortalibus pristina benignitate praebet, sed noxias herbas fundit & vitae inimicas: Sic mundi conversione, & quadam rerum serie saepenumero accidit, ut natura ipsa oblita materni officii, tanquam superioris aevi foecunditate exhausta, in perniciem humani generis, pestiferos quosdam homines, & sceleratos principes proferat: qui furore & amentia praecipites, divina & humana cuncta pervertant: qui res praeclaras à prioribus vel inventas vel usurpatas, non modò negligant, (quod esset ferendum) sed etiam labefactent, & funditus delere conentur. Qualis fuit C. Caligula, qui Homeri carmina abolere, qui Virgilii & T. Livii scripta ex omnibus bibliothecis amovere, qui jus civile Romanorum delere tentavit. Qualis Domitianus, qui omnes sapientiae professores urbe Italiaque summovit. Qualis Licinius imperator, qui literas virus & pestem publicam appellabat, ne commemorem Cambysas, Nerones, Valentinianos, Phalaridas, Dionysios, orbis terrarum peste natos. Quaenam sentina teterrimorum sive ducum, sive regum scatuit Gothorum, Alanorum, Vandalorum, Suevorum, Turulorum, Hunnorum, Longobardorum, Sarracenorum, & Turcarum tempestatibus? Qui cum essent feri, immanes, ab omni cultu ingenii alieni, & quicquid non intelligerent aut suspectum haberent, aut damnarent: primum ingentem bibliothecis cladem attulerunt, exusserunt magnorum ingeniorum opera, simul irriserunt linguas & studia omnia, nec solum illis praetium detraxerunt, sed contumeliam addiderunt: seu quòd nollent in victis plus quenquam sapere quàm victorem: seu quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines, atque enervari opinarentur, ac minus bello idoneos reddi, cui omnia