A26815:485
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Christophe de Longueil: CHRISTOPHORI LONGOLII VITA.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Antequam vero rediret, Britanniam nobilem insulam videre voluit, adductus praeterea fama eorum quos praeter caeteros illic Graecis literis & Latinis eruditos, omni liberally & ingenua doctrina pollere audiverat. Cum quibus pluribus diebus jucunde consumptis, quod eorum doctrina ita delectaretur, ut etiam summae admirationi esset, quemadmodum saepe eum praedicantem audivi, tantam & tam politam atque excultam doctrinam in illis locis, apud eos homines, vel usquam penè terrarum, his temporibus, quibus propè omnes elegantiores artes jaceant, potuisse reperiri: ad constitutum sibi in Italiam iter reversus est: Pataviumque venit, quem studiis suis locum accommodatissimum elegit. Quanquam simul ac de ejus in Italiam adventu auditum est, populus Florentinus non solum in civitatem suam, si illic ad instituendam bonis artibus juventutem see conferret, invitavit, verum etiam vicena quina in annos singulos sestertiorum nummûm millia ex aerario publico decrevit. Verum ille recordatus, quae praemia antea contempserat, quòd nullum ocii sui partem aliis vendere voluisset, nulla mercede à suscepta propositaque sententia potuit avelli. Patavii autem se continuit, sibi & studiis suis serviens, primum in contubernio Stephani Saulii nobilis Genuatis, qui literarum causa eò see contulerat, optimarum artium etiam ipse studiosissimus. Deinde verò eo in patriam revocato, cum multi nobiles viri (quorum tum Patavii propter celebritatem eorum qui literas docuerunt, magna copia fuit) certatim Longolium ad se invitarent, quod ejus consuetudinem non honorificum tantum sibi, sed etiam fructuosam fore putabant: ille in domum Raynoldi Poli nobilis juvenis Britanni, quem per eos dies Rex Britanniae literarum causa eò miserat, migravit: quocum conjunctissime in literis usque ad extremum vitae diem vixit. Amicitiis usus est magnis & illustribus, quas illi ubique ferè vel felicitas quaedam ejus, vel doctrinae fama cor ciliaverat. Neque verò in conciliandis amicis faelicior, quàm in retinendis prudentior habebatur: quos summa fide observantiaque semper coluit. Quantum vero officio in amicos tribuit, vel extremus ille vitae ejus actus facile declaravit. Nam cum gravissime ex febre laboraret, ex qua etiam periit, eodemque tempore ab Hieronymo Savanarola amico suo, qui tum filium summa spe & indole adolescentem amiserat, literas accepisset, valde miserabiliter de morte filii scriptas:
Antequam vero rediret, Britanniam nobilem insulam videre voluit, adductus praeterea fama eorum quos praeter caeteros illic Graecis literis & Latinis eruditos, omni liberali & ingenua doctrina pollere audiverat. Cum quibus pluribus diebus jucunde consumptis, quod eorum doctrina ita delectaretur, ut etiam summae admirationi esset, quemadmodum saepe eum praedicantem audivi, tantam & tam politam atque excultam doctrinam in illis locis, apud eos homines, vel usquam penè terrarum, his temporibus, quibus propè omnes elegantiores artes jaceant, potuisse reperiri: ad constitutum sibi in Italiam iter reversus est: Pataviumque venit, quem studiis suis locum accommodatissimum elegit. Quanquam simul ac de ejus in Italiam adventu auditum est, populus Florentinus non solum in civitatem suam, si illic ad instituendam bonis artibus juventutem se conferret, invitavit, verum etiam vicena quina in annos singulos sestertiorum nummûm millia ex aerario publico decrevit. Verum ille recordatus, quae praemia antea contempserat, quòd nullum ocii sui partem aliis vendere voluisset, nulla mercede à suscepta propositaque sententia potuit avelli. Patavii autem se continuit, sibi & studiis suis serviens, primum in contubernio Stephani Saulii nobilis Genuatis, qui literarum causa eò se contulerat, optimarum artium etiam ipse studiosissimus. Deinde verò eo in patriam revocato, cum multi nobiles viri (quorum tum Patavii propter celebritatem eorum qui literas docuerunt, magna copia fuit) certatim Longolium ad se invitarent, quod ejus consuetudinem non honorificum tantum sibi, sed etiam fructuosam fore putabant: ille in domum Raynoldi Poli nobilis juvenis Britanni, quem per eos dies Rex Britanniae literarum causa eò miserat, migravit: quocum conjunctissime in literis usque ad extremum vitae diem vixit. Amicitiis usus est magnis & illustribus, quas illi ubique ferè vel felicitas quaedam ejus, vel doctrinae fama cor ciliaverat. Neque verò in conciliandis amicis faelicior, quàm in retinendis prudentior habebatur: quos summa fide observantiaque semper coluit. Quantum vero officio in amicos tribuit, vel extremus ille vitae ejus actus facile declaravit. Nam cum gravissime ex febre laboraret, ex qua etiam periit, eodemque tempore ab Hieronymo Savanarola amico suo, qui tum filium summa spe & indole adolescentem amiserat, literas accepisset, valde miserabiliter de morte filii scriptas: