A26815:472
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Christophe de Longueil: CHRISTOPHORI LONGOLII VITA.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
CHRISTOPHORI LONGOLII VITA.
CHRISTOPHORUS Longolius Macliniae, nobili Germaniae oppido, honesto splendidoque inter suos loco, natus fuit. Quoniam vero eo vivo non defuere qui eum Parisiensem dicerent, libri etiam ab eo scripti, hoc titulo circumferrentur: non ab re erit quae ipse in altera defensionum suarum, errorem hunc librariorum refellens, de patria sua dicit, hoc loco commemorare: ut deinceps qui de hac redubitant, ipsi potius Longolio de se, quàm aliis credant, ejus verba haec sunt, Ego P. C. Macliniae natus sum, Macliniae educatus, Germanicae linguae & Caesarum ditionis oppido, cum aliis laudibus multis illustri, tum vero Phillippi et Caroli Hispaniae regum incunabulis percelebri; haec ille. Puer admodum, cum vix annos IX. natus esset, parentum studio et diligentia Lutetiam Parisiorum, ut ibi literas disceret, est missus. Neque enim vel id aetatis, propter summam ingenii docilitatem, immaturum censebant, qui in celeberrimo illo literarum domicilio politioribus disciplinis animum excoleret. Celeriter vero omnibus artibus quibus puerilis aetas imbui solet, ita profecit, ut aequales suos omnes doctrinae laude longe praestaret, ex his autem generosissimum quemque imitandi cupiditate incenderet. Ingenio acri & vehementi praeditus fuit, in quamcumque partem se dedisset, atque omnium disciplinarum (quod postea res ipsa declarabat) capaci. Quemcumque scriptorem sibi legendum proposuisset, eum nunquam fere de manibus, nisi diligenter ab eo perlectum, dimisit. Neque unquam in eo animadversum est, aut obscuritate scriptoris alicujus, aut prolixitate deterritum, quo minus totum perdisceret, si modo talem putaret ex quo fructum aliquem capere posset. Cum autem ea quae in antiquorum scriptis tradita essent, celerrime perciperet, tum vero quae abdita fuere nemo majori facilitate eruit. Atque huic rei testimonio esse possunt multa ab eo penè puero, in C. Plinii de naturali historia libro, scriptoris non ita facilis, et plurimis mendis deformati, ingeniose excogitata & notata, quae postea ipso imprudent & invito in Gallia fuere edita. Memoria vero tanta fuit, ut ad ea tollenda quae animo semel insedissent, diuturnitas temporis vix aliquid valeret. De pluribus & variis rebus saepe interrogatus, de quibus à multis annis nihil legerat, non minus prompte de singulis solitus est respondere, ac si eo die ab eo perlecta fuissent.