A26815:502
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Secum enim Londino morbum extulerat, qui in ipso itinere ingravescens, cum se, nulla interposita medicina, multorum dierum consuetudine corroborasset, graviter eum afflixit, & plures uno tempore corporis parts obsedit. Aderat frequens intestinorum dolour, pungebat calculus, afflictabat eum stomachus, vitioso fastidio cibos 1respuens, tum alvi tanta siccitas, ut quamquam ventriculus crudis humoribus oppletus, summoperè frigeret, tamen ibi gravissimo ardore ureretur. Fons omnium malorum caput ita colliquefactum, ut rivos à see humorum dimitteret, qui cum per reliquas partes corporis, tum musculos etiam serpentes, magnoperè vires enervaverant. Jacuit ita toto corpore oppressus aliquot menses, cum interea nullum propè tempus passus est sibi vacuum esse à 2studiis, semper aliquid aut scribens, aut legens, aut secum ipse meditans, aut alios erudiens. In quo genere tanta flagrabat erga omnes charitate, ut cum publicè se ostendere, & fonts ingenii patefacere propter valetudinem non possit, domi tamen suae quasi scholam quandam aperiret. Quô cum multi boni viri confluerent, perfecit, ut eos non solum occupatis temporibus see audiendo occupatos teneret, verum etiam illa solenni ludorum festivitate, quibus homines gratulandum nato Christo existimant, graviter & severè levissimum morem reprehendendo, ab otio & ludis domum ad se sevocaret. Nondum ejus divina vox è domesticis parietibus dimanaverat, non virtus, non doctrina majori quasi Theatro proposita erat: Sed jam tum omnis integritatis & scientiae officinam domi instruens, futurae cum diligentiae tum etiam copiae ac varietatis certissimum signum dedit: eaque cum non amplissima viderentur privatis parietibus tecta, tamen domo & è paucorum coetu in lucem & frequentiam educta, omnem omnium opinionem ipsa specie & novitate & genere interpretandi docendique accuratissimo facile superabant. Nam cum hac domestica laud multorum animos incredibili audiendi 3studio ad se convertisset, & ad quintum Id. Januar, nondum recuperata valetudine, nec confirmatis viribus processisset in publicum: dici non potest, quo concursu, qua frequentia summorum, mediocrium, infimorum, ipsius conspectus celebrabatur: quanta cum expectatione exorsus: quam attentè auditus sit: quam brevi tempore plurimorum mentes occupaverat: qua fide, quo studio, qua authoritate docuit.