A26815:489
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
DE Obitu doctissimi ET Sanctissimi Theologi Doctoris MARTINI BUCERI, Regii in celeberrima CANTABRIGIENSI Academia apud Anglos publicè Sacrarum Literarum praelectoris EPISTOLAE DUAE.
DOCTISSIMO VIRO ET AMICO SUO SINGULARI D. PETRO MARTYRI JOANNES CHECUS S. D. P.
IT A natura feret, ut quos doctrina exquisita, aut singulari virtute viros noverimus, aut etiam necessitudine graviore, vel benevolentia conjunctos, illorum mortem graviter & acerbe feramus, quia indignos illos putamus, ut luce & spiritu communi priventur, & nos etiam ita diligimus, ut non modo nobis, sed ne nostrorum quidem ulli, miserum & calamitosum aliquid accidere debere judicemus. Te autem puto Domini Buceri gravissimi & religiosissimi viri mortem moderate & Christiane ferre, neque naturam ita voluntati Dei repugnantem habere, ut vehementiorem ⟨p. 251⟩aliquam perturbationem in communi & naturali omnium exitu, in animum tuum intrare permittas. Scis cujus esset cum viveret, quis in illo habitaret, quàm non sui juris esset, qui totum se illius servituti addicebat, à quo redemptus fuerat. Hic cum non donatus nobis à Deo, sed ad aliquam temporis usuram commodatus sit, acerbius feremus, quod Deus hunc evocaverit, quam gratias agemus, quod talem nobis tam diu reliquerit, & cur sus hic aetatis fuerat, atque adeo inclinatus, ut etiamsi longiore vita dignus esset, natura tamen illum longius provehere non posset. Et cum constantissime vitam omnium traduxerit & eadem constantia vitae quoque finem fecerit, quanto hoc debet familiares illius & necessarios gaudio perfundere, quod ita à Deo raptus sit, ut malitia mentem illius non perverteret, sed vitae innocentiam, mortis constantia superaret? De divina autem potentia, sapientia, bonitate, quis poterit dubitare, neque nos cum illo pugnare debere, sed nos illius magnitudini & potentiae subjicere, ut grato animo accipiamus, quicquid nobis à tanto authore objectum sit, ne vel reclamando obstinati, vel non ferendo imbecilles, vel male accipiendo ingrati reperiamur. Stultissimum est autem & spiritu Christi indignum, ut nos quicquam melius & praestantius putemus posse facere, quam divinae providentiae regula constituit, cujus etiam stultitia, longe omnem humanae intelligentiae solertiam superat, sapientia autem à nemine cerni potest, cum ne intelligentiam quidem nostram multis modis depressam atque obscuram, aliquid spiritual aut divinum, nisi spiritus lumine introductum cadat.