A26815:504
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quibus igitur è rebus universis authoritas comparatur, eas ejusmodi in se habuit, ut si acervatim in eo non coiissent, tamen singulae per se satis ad permovendum momenti habere viderentur. Sed parum profuisset in 1docendo authoritas, nisi liberior quaedam admonendi objurgandique ratio accessisset. Quam licet facete in Gorgia irridet Socrates, tamen in his perditissimis temporibus, tam multorum socordia & mollitie nisi adhibeatur, nec in vita integritas, nec in studiis constantia reperiri poterit. Hac ille medicina usus in sanandis nostris moribus, (sed neque tam immoderatè ut [Greek or Hebrew] sophistae, neque tam lentè & frigidè quam solent nostri [Greek or Hebrew]) primum amicos ipsorum pudore, deinde inimicos & reluctantes, cum sanctissimae vitae exemplo, tum severiore objurgatione in officio continebat. Ad quod si hoc quoque adjungerem, quam frequenter in ipsa occupatione obeundi muneris sui omnium merits & studia inflammarit, posito ante oculos cum gravi querela Germaniae casu, commemoratis cladibus, quibus Ecclesia vastata, literaeque deletae sunt, rem nimis pervulgatam attingerem, et modum fortasse Epistolae tam multa prosequendo egrederer. Quare si de 2diligentia pauca annotavero, satis videbor dedisse significationis, quantum damni ipsius morte percepimus. In quo illud mihi primum difficultatis objicitur dubitanti, utrum magis ornandus sit, quod ipse semper ocupatu• esse voluit, an quod alios ociosos esse non permisit. Utraque laus praeclara, & habuit utraque plurimas commoditates. Nam si utile fuit à tali magistro erudiri, certè etiam optandum fuit, ut id quam ereberrimè fieret: & s• quicquid excellit, eo magis eminet, quo saepius usurpetur: hujus prosecto diligentiae qui praeclarissimarum rerum notitiam in aures nostras inculca • ▪ ⟨p. 258⟩eujus opera & assiduitate multarum difficultatum molestiae removebantur, quae fatis magnae laudes reperiri possunt. Quo die schola, si liceret, quo templum ipsius voce caruit? Quando non multo amplius quam lege ei praescriptum fuit, praestitit? Nos si quae detur à studiis intermissio, quam libenter amplectimur? Is nec reluxationes ferebat, & in repetendo, moras graviter reprehendebat. Memini aliquando mihi eum referre, cum ex te diceret audivisse, si nihil agendo doctrina comparari posset, praestantissimos in omni literarum genere futuros Anglos.