A26815:517
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Multae fortassis auribus, nulla potest major contra terrors mortis disciplina 1percipi, quam hoc ipso praesente funner luctuosissimo quidem illo & aerumnosissimo, sed tamen ad communem naturae nostrae fragilitatem ponderandam aptissimo. Charissimi patres & fratres, patrem nostrum & fratrem, excellentissimum doctorem D. M. Bucerum cognovistis vivum, intuemini mortuum, vidistis hominem, cadaver cernitis, audistis Theologum praestantissimum, truncum sine sensu contemplamini, vivus Magister erat ad vitam Bucerus, idem mortuus praeceptor sit ad mortem: vivens & spirans assidue nos erudiebat ex Ecclesiarum et scholarum pulpitis Bucerus, nunc mortuus clamat ex pheretro, invocat ex fasciis, quid clamat? quid docet? quod ferè nunquam meminisse possumus, cum tamen semper in animo inherere debeat: Exuendam hanc mortalem vitam, induendam immortalem: deponendum praesens et laboriosum tabernaculum, ut sumatur ad aeternitatem perpurgatum corpus: Denique exeundum ex hoc saeculo, ut transferamur in aliud: migrandum ab hominibus, ut jungamur Deo. Quae si nobis omnia debent omnibus funeribus occurrere, singularis animadversio in hoc divinissimo praeceptore nostro M. Bucero esse debet. Deus enim naturam ejus omnibus doctrinarum luminibus & virtutum ita compleverat, ut unus nostra aetate dignissimus immortalitate videri posset: recidit tamen ad cineres, ut surgeret ad coronam, & corpore correpsit in terram, ut spiritu subvolaret in coelum. Nos igitur, nos fratres & vehementer quidem allaborare decet, ut excellentissimi praeceptoris nostri vitam imitemur, mortem expectemus, subeamus labores, consectemur praemia, toleremus contumelias, ascendamus ad gloriam. His itineribus praeceptor noster antegressus est, eisdem viis erit nobis subsequendum. Qua in re certiorem ut cursum tenere possemus, utinam tempus & valetudo mea ferrent, ut hunc nobis eximium virum particulatim, & omnibus membris expingerem. Sed non licet. Semimortuus enim de mortuo loquor, de familiari familiaris, amicus de amicissimo. Quapropter et morbus diligentiam impedit, et familiaritas minuit authoritatem, et amicitia vix aliquid conari sinit. Magnum enim et planè incredibilem praeceptoris nostri morte dolorem accepi, neque ⟨p. 276⟩dubito quin omnes acceperitis, quibuscumque vera Dei religio & vitae honestas curae est.
MUltae fortassis auribus, nulla potest major contra terrores mortis disciplina