A26815:505
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quam vocem is quoque recte ut mihi videbatur, nostrorum hominum ingenia & mores animadvertens, usurpare 1solebat. Et cum tuam in eo prudentiam ac virtutem collaudans, qui notato vitio, à tuis id moribus quam longissimè abesse voluisti, tum ipse hoc in nobis delicatum fastidium non ferens, licet peregrinus & afflicta valetudine, tamen nec novitatis offensionem pertimescens, nec suarum virium rationem habens, & verbis acriter reprehendere, & exemplo accusare nunquam destitit. Foelicissimus quidem in eo, quod omnes ejus conatus, facta, consilia, cum per se fuerunt salutaria, tum praeclaros semper exitus habuerunt. Quis enim eo hortante adeò dissolutus extitit, qui se ad severiorem morem non reciperet? Cujus ille aures fabellis assuefactas & nugis, non ad graviora [Greek or Hebrew] traduxit? Quem ludis, spectaculis, voluptatibus deditum cognovit, cui non illo oculo suo gravissimo, terrorem incussit? Itaque dici non potest, quam celeriter hominum studia commoverat, & ab otio ad negotium, à ludis ad libros, à domesticis latebris ad publicas disceptationes pertraxerat. Sed hujus divinae charitatis & studii non diuturnum tempus fuit. Siquidem triginta ferè dies, non amplius, in hoc curriculo versatus 2erat, cum ecce tibi subito sive quod affectae valetudini non pepercit, sive quod plus laboris sumpsit, quam ferre potuit, in eundem paucis diebus morbum relabitur, è quo se pausulum recreaverat. Sed quemadmodum ad eundem scopusum bis allisa navis, gravius secundo quam primo ictu periclitatur: ita is antequam è superior valetudinis naufragio see planè collegisset, ad idem saxum rejectus, major periculo ac duriore conditione cum redintegrato •orbo conflixit. Nam primus morbus quamvis satis poenae sumpsit de sanctissimo homine, qui omni morbo vacare debebat, tamen neque tam crudelis fuit, ut penitus affligeret, neque tam perpetuus, ut nullum respirandi locum daret. Hic vero tetrior quam Phalaris, qui uno impetu totum corpus obruebat doloribus, sic autem assiduus, ut semper premeret, & cum aliquid faciendi tum colloquendi etiam potestatem eriperet; hunc sedatè, ut omnia, tulit. Veruntamen angebatur impediri voluntatem suam nostris studiis commodandi. Quorum tanto desiderio flagrabat, ut tam molestum esse morbi cruciatum diceret, quam quod eo cogeretur, nihil agendo contabes•ere.