A26815:518
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Non enim unus erat ex doctoribus plebeis, sed singularis ex omnibus Theologiae principibus, non quem multi laudare, sed quem omnes admirari, non quem omnes amici expeterent, sed quem universi inimici reformidarent, non ad quosdam Christianos, sed ad totum Christum, non ad certos homines, sed omne humanum genus adjuvandum natus & procreatus. Multum videor dicere, tamen cum immensitatem ejus bonitatis & doctrinae animo colligo, superat ejus doctrina meam orationem, virtus etiam cogitationem. Sed de vita non loquar, quam licet propius aspicere poteram, propter meam interiorem cum eo consuetudinem, tamen nimis mihi longum esset, & amicus frustra laudarem, quod nemo unquam ausus est inimicus reprehendere. De literis hoc unum summatim ponam: Quae 1in aliis singula singulis, ea in uno pariter universa concidisse. Augustini fuit in illo acumen, Hieronymi linguarum varietas & doctrina, disciplina Cypriani, Ambrosii authoritas, Originis scientia, Chrysostomi in docendo perspicuitas. Bernardi integritas in vita: vel haec in illis priscis Ecclesiarum heroibus uberiora si fuerint (uti fuisse confiteor) tamen particulas ex omnibus excellentissimas noster Bucerus tanto studio arripuit, tot ornamentis perpoluit, ut si non unus cum omnibus, tamen separatim cum singulis comparati possit: aut in illo augusto veterum choro si non praesideat, in hominibus nostri saeculi, omnibus ex partibus inter alios emineat. Sed infinitas ejus laudes oratione non sequar, ad quas pauci, aut ne pauci quidem pervenire possunt, imitationem ejus vitae ac fidei nobis iterum atque iterum diligentissime commendo, ad quos omnes se quantum possunt, conformare debent. Quam ad rem si vita Buceri magnum momentum attulit, mors certè majus afferre debet, qui praesens & domesticus testis ante oculos jacet, praesentis, vitae occidentis, & futurae nascentis. Bucerus si solus testis est, ne curetis: si maximus contemnite. Sed prophetae mortui sunt, & Apostoli magnis & immensis coetibus, si multitudo spectatur, si dignitas Dominus noster Jesus de gloria divina se ipse depressit, ut non solum mortem, sed eam infamem & tetram oppeteret, ut primum communis mortis, deinde etiam aeternae vitae in illo exemplum cerneremus. Primus igitur ad Christum respectus est, quem Paulus primitias mortuorum vocat, quoniam primus viam ex morte ad vitam nobis communivit.
- 1Buceri doctrin•.