A26815:506
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ex quo illa ejusdem crebra vox clarissimo viro digna, qua se optavit aut celeriter emori, aut utilem Ecclesiae fieri. Sed quod postremo loco voluit, id ei primum accidit. Quoniam ex hoc quoque morbo gravi & diuturno cum coepisset paululum ad se redire, unà cum vere aliquam quasi valetudinem 1recuperavit: tamen ejusmodi, qualis ex tanto naufragio vix sane expetenda, vel diuturna fore videretur. Sed ut nautae quamvis portum •on co • t, tamen sedata tempestate in spem salutis veniunt: ita is sublata ⟨p. 259⟩morbi gravissima vi, benè de reliquo sperare & integram sebi polliceri valetudinem coepit. Veruntamen in eadem ferè parte peccavit, qua hi de quibus dixi, nautae. Etenim ut illorum animi procellis franguntur, serenitate negligentes fiunt: ita is represso morbo, quasi neglexit valetudinem, & totam curam ac cogitationem defixit in eo, ut sui quam simillimus, id est occupatissimus esse videretur. Et quidem certe constat nunquam illum esse visum magis occupatum, quam illa aestate fuit. Cujus in ipso ardore (ut 2caetera non attingam) cum magna nostra Comitia haberentur, & omnes eum privatim amici, publica voce magistratus, universo consensu cuncti ad solennes disputationes, non praesentia tantum sua, verum etiam opera, studio, & profession honestandas deposcerent: concessum est ei privilegium totius Academiae maximo plausu (id quod ante eum nemini) ut absque ullo publico ritu & usitata ceremonia, quoniam id postularat, inauguraretur. 3In eis autem ita se gessit, ut cum primo comitiorum die ipse responderet, secundo disputaret in maximis & gravissimis controversiis, nihil relinqueret, quod cujusquam animum posset aliqua dubitatione retardare. Sed ut in pervulgatis artificiis solet esse inter se artificum contentio, & peritissimo atque optimo plerumque invidetur: ita doctissimi viri laus in aliquo invidiosorum numero effugere reprehensionem non potuit. Fatale hoc nescio quid est, ut Virtutis comes Invidia sit, & praestans atque egregia doctrina semper habeat obtrectatorem. Auxit in hunc invidiam novitas, quae multis saepè claris hominibus obfuit, huic autem obfuiffet nunquam, nisi ejusmodi fuissent quibuscum disserebat, qui omnia docere, nihil discere didicissent.