A26815:493
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Cum autem in omnibus apud Deum precationibus hoc adjungimus, Et illius voluntas fiat, quam inconstantes & leves erimus, si antequam res eveniant, à Deo contendimus, ut quod velit faciat, postea autem et hoc quod expetebamus, non ferimus, & quod precabamur antea, hoc nunc idem deprecemur, eam commutationem non ferentes, qua Deus suos ad patientiam et perpessionem rerum exerceri atque erudire vult. Nam quanquam nos magnum ornamentum & columen integritatis, religionis, doctrinae amisimus, neque tamen ille lugendus, qui haereditatem paternam adiit, de qua nos hic cum miseria laboramus: neque status Ecclesiae deflendus, quae tantum & talem in coelum emisit, neque nostras rationes afflictas, ut videtur, & collapsas lamentari debemus, qui plus opis et praesidii in spiritu Christi, quam in voce Apostoli collocare debemus. Sed hinc abducere cogitations nostras discamus in Christum & spiritum ejus salutarem, etiam atque etiam petere, ut omni extremo praesidio Ecclesia quasi destituta, internis spiritus subsidiis recreetur, et in hac tanti parentis nostri orbitate authoritate spiritus levemur. Atque hic foeliciores aliquanto nos Cantabrigienses sumus, quod tantum virum Cantabrigiae Deus commendaverit, quod ita altas radices disciplina Christi per Bucerum egerit, ut hoc laboris & muneris cursu confecto, fructum & praemium exoptatum Magister percipiat. Nondum ⟨p. 252⟩iniquitas Amorbeorum completa est, nondum tibi in liberum coelum & domicilium haereditarium ire fas est, major tibi moles rerum, majus negotium miscendum, fervour adhuc tuo carere non possumus, tibi elaborandum est, ut quanto minore comitatu septus et munitus es, tanto acrius et majore cum contentione dimices, & ita te pares, ut non unus trium, sicut ille apud Historicum, sed solus omnium impetum sustineas. Atque hoc fidenter tibi et animose suscipiendum est. Christus enim mundum devicit, et evertit sapientiam sapientium [Greek or Hebrew]. Sed quid ego ista, Deus bone, apud te? Dum tecum loquor, me ipse consolor, et dum levationem doloris tui meditor, aliquam aegritudinis etiam meae medicinam quaero, minus laborans quid par sit mihi ad te scribere, quam quid conveniens meo dolori detrahendo videtur. Nunc autem quod me nonnulla, ut verum fatear, laetitia afficiat percensebo tibi, quam honeste se Cantabrigia gesserit, quae tales honores D.
Cum autem in omnibus apud Deum precationibus hoc adjungimus, Et illius voluntas fiat, quam inconstantes & leves erimus, si antequam res eveniant, à Deo contendimus, ut quod velit faciat, postea autem et hoc quod expetebamus, non ferimus, & quod precabamur antea, hoc nunc idem deprecemur, eam commutationem non ferentes, qua Deus suos ad patientiam et perpessionem rerum exerceri atque erudire vult. Nam quanquam nos magnum ornamentum & columen integritatis, religionis, doctrinae amisimus, neque tamen ille lugendus, qui haereditatem paternam adiit, de qua nos hic cum miseria laboramus: neque status Ecclesiae deflendus, quae tantum & talem in coelum emisit, neque nostras rationes afflictas, ut videtur, & collapsas lamentari debemus, qui plus opis et praesidii in spiritu Christi, quam in voce Apostoli collocare debemus. Sed hinc abducere cogitationes nostras discamus in Christum & spiritum ejus salutarem, etiam atque etiam petere, ut omni extremo praesidio Ecclesia quasi destituta, internis spiritus subsidiis recreetur, et in hac tanti parentis nostri orbitate authoritate spiritus levemur. Atque hic foeliciores aliquanto nos Cantabrigienses sumus, quod tantum virum Cantabrigiae Deus commendaverit, quod ita altas radices disciplina Christi per Bucerum egerit, ut hoc laboris & muneris cursu confecto, fructum & praemium exoptatum Magister percipiat. Nondum