A26815:508
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed quam tu pro summa humanitate […], & illa qua omnibus praestas, moderatione animi non inflixisses, nisi & […] nimium pueriliter gessisset, & tuae laedi prstantissimi viri famam ac nomen molest tulisses. Itaque sapientiae fuit, quòd tantum crimen non es •ussus supplicio carere: moderationis, quod diuturnum esse nolebis: humanitatis, quod qualecunque fuit, id te invitum statuere videbamus: ut si nunc, quod nonnulli criminantur, durius cum eo agatur, id sibi sua temeritate accivisse, non vos vestra severitate imposuisse putandum sit. Sed redeo ad nostrum, qui praeclarissimis jactis fundamentis ejus controversiae, & omnibus 1quae in eam pertinerent conquisitis rationibus, ita uno libro sententiam suam complexus est, ut vestro judicio, quibus statuendi potestas fuit nihil plenius perfectiusque dici aut scribi videretur. Quapropter cum minimè ferendum putaretis à sedato docendi munere hominem moderatissimum ad jurgia & lites avocari, repressa adversarii contention, reliquum ei tempus liberum & vacuum ad caetera studia reliquistis. In quo pergratum ei fecictis, homini cum ab omni litigioso congressu alienissimo, tum in ipso ardour adversariorum & disputationis aestu, sedatissimo. Quae res eo majorem illi laudem afferebat, quo in meliori causa justius commoveri incendique ira[…] poterat: eo foediorem maculam inussit adversariis, quo in rebus saepe leviculis, aliquando etiam apertissimè falsis vociferari, & clamours prosundere impudentissimè consuerunt. Sed hunc morem hic noster non convitiis incessa•s, sed verbis deplorans, à se quam longissimè removerat, & ut ab omni liberorum colloquio ac Christianorum disputationibus abessent, magnoperè & frequenter optare solebat. Siquidem hanc unam dicebat praecipuam pestem adversariorum animos & studia occupare, quae usque eo sensus 2omnes verborum temeritate obrueret, & mentis ac rationis lumen offunderet, ut cum in profundissimis erroribus demersi jacerent, tamen severitatem manibus tenere, & in sinu conditam habere arbitrarentur. Verissime quidem ut mihi videtur, senties, cum ad perspiciendum quid in quaque re verum sit, nihil pacato tranquilloque animo accommodatius, nihil irato & incenso magis adversarium esse queat.
Sed quam tu pro summa humanitate 〈…〉, & illa qua omnibus praestas, moderatione animi non inflixisses, nisi & nimium pueriliter gessisset, & tuae laedi prstantissimi viri famam ac nomen moleste tulisses. Itaque sapientiae fuit, quòd tantum crimen non es ussus supplicio carere: moderationis, quod diuturnum esse nolebis: humanitatis, quod qualecunque fuit, id te invitum statuere videbamus: ut si nunc, quod nonnulli criminantur, durius cum eo agatur, id sibi sua temeritate accivisse, non vos vestra severitate imposuisse putandum sit. Sed redeo ad nostrum, qui praeclarissimis jactis fundamentis ejus controversiae, & omnibus