A26815:521
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Etenim proposita primum foelicitate nostri Buceri, & collaudato sanctorum 1coetu, enumeratis praemiis quibus vita integerrimè acta solet affici, vetuit nos sanctissimi viri mortem lugere: siquidem praeclarè cum co esse actum, qui laboriosissima vita perfunctus, & plurimis devoratis molestiis, tanquam è fluctibus in portum, è turba & colluvione hominum, in sempiternam pacem & coetum sanctorum receptus sit. Rursus commemoratis poenis quas impiorum hominum & non obedientium sceleribus infligit Deus, nostraque 2ante oculos posita tarditate, qui tam salutarem nuntium negligenter complexi sumus, quorumque è dissolutissimis moribus sit ereptus ad consequentis graviorem poenam temporis, justissimam esse oblatam dixit moerendi lachrymandique causam: eamque si delabi pateremur, ac non omni mente & sensibus ad luctum, lachrymas, suspiria, gemitus, converteremur, fore ut obduratos nostros animos non ferens Deus, licet jampridem ex hujus morte magna ruina quatefecisset, multo tamen post hac atrocioribus suppliciis sit excruciaturus. Constitisse videlicet eum quasi praecipuum 3quendam inter nos architectum, qui diem, qui horam nullam intermitteret aliquid semper comportandi, quod ad domum Dei aedificandam videretur esse idoneum: nos, nos Cantabriginses partim temporibus assentientes, 4ad idem opus devolutos esse, vix tamen ad unum lapidem porrigendum manum admovere: partim invidia, caecitate, & veteribus superstitionis faecibus oppressos motus ciere, vim parare qua fundamenta subruere, tecta & 5parietes dejicere possimus. Itaque alterius partis simulatam industriam, odium alterius infinitum diutius ferre Deum non potuisse: ac propterea hanc nobis poenam sceleris si perseveremus, sin revertamur & doleamus, medicinam erroris adhibuisse. Atque ita universo hoc loco in Buceri foelicitate gratulationis, in nostra miseria luctus et lachrymarum copiose, sane & accurate explicato: de praestantissimae virtutis et incomparabilis doctrinae ⟨p. 278⟩laudibus multa adjecit, quarum aliquae parts à me paulo superius tactae, ab eo fusissimè pertractatae erant: quarumque ego umbram et speciem paucis verbis sequutus sum, is eminentem et expressam effigiem dicendo erat assequutus. Quam orationem, quod brevi speramus in vulgus exituram, optamus etiam ut eorum manibus teratur, qui divinis Buceri nostri laudibus vent.