A26815:509
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
A26815:509
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Title page: Wellcome Library copy, digitized by the Internet Archive
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nam ex eo fit, ut dum adversarii cum clamore & impetu & convitio, saepè etiam ferro, flamma, cruce, veterem ut ajunt, possessionem & majorum jus tueri ac retinere volunt, ardour animorum & praecipiti quodam studio ad inanitatem & inscitiam devolv•ntur, saep• etiam turpitudinem Christiano homine indignam. Multa soleb•• noster Bucerus hujus rei exempla proferre. Sed ego ex omnibus unum 1attingam, quod et propter rei ipsius novitatem, et ejus quem nominabat authoritatem▪ •irabile videatur necesse est. Cujus enim iracundiae est, sic […] esservescere, ut prius in manibus, quam in vultu perturbationis ⟨p. 261⟩notae deprehendantur? Aut quem tu hominem existimes, qui cum amplissimi muneris procurationem sustineat, & regiae Majestatis legatus ad publicum totius penè Europae conventum consiliumque mittatur, non animi moderationem, sapientis consilii gubernatricem, sed alterius partis odio inflammatam contentionem afferat. Hunc ego nominarem, nisi ita omnibus esset notus, ut nullus ferè nunc sermo in circulis versetur, nisi quomodo ille se gesserit & gerat. Sed retulit mihi noster Bucerus, cum in Ratisponensi concilio, quo is mandato Regio profectus erat, permulta à gravissimis viris sapientissimè agitata & acutissime disputata essent, hunc prae caeteris omnibus (tametsi ad eum conventum aliquot praeterea satis graves inimicitias secum attulissent) sic furia quadam percitum fuisse, ut mente vix consisteret. Sic autem secum & cum Alesio rixari, atque ita convitio incalescere, ut in dextra ejus manu, inter pollicem et indicem, id quod Bucerus in nemine see dixit unquam animadvertisse, vena quaedam intumescens, tam celeri & perspicuo 2motu palpitaret, ut omnes qui illum aspexerant, ad pugnandum quam ad disputandum, ad arma quam ad consilium paratiorem venisse dicerent. Quod si idem semota iracundia, vel ipse per se considerare, vel ab aliis audire voluisset, quid inter [Greek or Hebrew] & [Greek or Hebrew] interesset, nam de his sermo fuit, neque tum ulla extitisset inter eos acris concertatio & convitiorum, quibus postea sanctissimum hominem concidit, occasio fuisset sublata. De quibus nihil dicam, nisi me magnoperè dubitare, utrum Bucerus sanctior, moderatior, patientior fuerit, qui tot falsis criminibus commotus non est, an ille impudentior, qui non est veritus in totius orbis oculis manifestissimum mendacium defigere.
Nam ex eo fit, ut dum adversarii cum clamore & impetu & convitio, saepè etiam ferro, flamma, cruce, veterem ut ajunt, possessionem & majorum jus tueri ac retinere volunt, ardo•e animorum & praecipiti quodam studio ad inanitatem & inscitiam devolv•ntur, saep• etiam turpitudinem Christiano homine indignam. Multa soleb•• noster Bucerus hujus rei exempla proferre. Sed ego ex omnibus unum 1attingam, quod et propter rei ipsius novitatem, et ejus quem nominabat authoritatem▪ •irabile videatur necesse est. Cujus enim iracundiae est, sic 〈…〉 esservescere, ut prius in manibus, quam in vultu perturbationis ⟨p. 261⟩notae deprehendantur? Aut quem tu hominem existimes, qui cum amplissimi muneris procurationem sustineat, & regiae Majestatis legatus ad publicum totius penè Europae conventum consiliumque mittatur, non animi moderationem, sapientis consilii gubernatricem, sed alterius partis odio inflammatam contentionem afferat. Hunc ego nominarem, nisi ita omnibus esset notus, ut nullus ferè nunc sermo in circulis versetur, nisi quomodo ille se gesserit & gerat. Sed retulit mihi noster Bucerus, cum in Ratisponensi concilio, quo is mandato Regio profectus erat, permulta à gravissimis viris sapientissimè agitata & acutissime disputata essent, hunc prae caeteris omnibus (tametsi ad eum conventum aliquot praeterea satis graves inimicitias secum attulissent) sic furia quadam percitum fuisse, ut mente vix consisteret. Sic autem secum & cum Alesio rixari, atque ita convitio incalescere, ut in dextra ejus manu, inter pollicem et indicem, id quod Bucerus in nemine se dixit unquam animadvertisse, vena quaedam intumescens, tam celeri & perspicuo 2motu palpitaret, ut omnes qui illum aspexerant, ad pugnandum quam ad disputandum, ad arma quam ad consilium paratiorem venisse dicerent. Quod si idem semota iracundia, vel ipse per se considerare, vel ab aliis audire voluisset, quid inter 〈non-Latin alphabet〉 & 〈non-Latin alphabet〉 interesset, nam de his sermo fuit, neque tum ulla extitisset inter eos acris concertatio & convitiorum, quibus postea sanctissimum hominem concidit, occasio fuisset sublata. De quibus nihil dicam, nisi me magnoperè dubitare, utrum Bucerus sanctior, moderatior, patientior fuerit, qui tot falsis criminibus commotus non est, an ille impudentior, qui non est veritus in totius orbis oculis manifestissimum mendacium defigere.
Nam profecto si unquam nostris temporibus in ullo continentia fuit, in Bucero fuit, quem is libidinosum senem in convitiatore libello vocat, nos temperantissimum & moderatissimum hominem, sanctissimum virum cognovimus, cujusque vitam cum contemplaremur, doctrinam virtutis assequi, verba cum audiremus, veritatis vocem in auribus nostris insonantem percipere solebamus. Quo utinam nobis licuisset diutius perfrui. Non verendum sanè fuisset, ne pro temperantia voluptates, pro mansuetudine jurgia, pro moderatis moribus, iratos & truculentos animos abstulissemus. Sed nunc sive nostro, sive suo sublatus vitio est, quod vel nos ad imitandum tardiores eramus, vel is ad docendum laboriosior & promptior, revocare certè non possumus: pro virtute tamen ejus singulari optare licet, ut aliquid à studiis temporis sejunxisset, atque ad vires & valetudinem contulisset. Quod si voluisset facere, neque illum tam inopinata mors, nec 1nos tam inexpectatus dolor attigisset.
Sed hoc semper in summi viri laudibus vitium fuit, quod se immoderatus maluit laboribus frangere, quàm ullum momentum perdendo, suae saluti & nostrae utilitati consulere. Nam quid commemorem hujus praetergressae hyemis labores? Quid nocturnas vigilias? Quid matutinas excubias? Quid perpetuas commentationes? Cum uno tempore pluribus operibus satisfacere vellet, cum idem & publicè nos doceret, & domi regnum Christi literis 1mandaret. Qui liber si caetera non essent quod ejus à nobis discessu multa desideret, satis causae habere debet, cur graviter moereamus. Continebat enim absolutissimam & perfectissimam totius Christianae doctrinae effigiem, ⟨p. 262⟩non coloribus expressam, sed lineamentis informatam, sed qui pulcherrima specie prodiisset, si ejus migratio conatum non impedivisset. Universum de omnibus rebus proposuerat sibi erudire hominum coetum, & in totum orbem divulgare doctrinam judicii & opinionis suae: quod etiam antè provocatus aliorum calumniis fecerat; neque apud nos destitit, licet afflicta valetudine, fractisque viribus idem usque ad extremum spiritum facere. Quando enim illum vel ingravescens senectus, vel temporum difficultas, vel obtrectatorum convitia, vel debilitas, vel morbus retardare ac reprimere potuerunt, quo minus omnes vias quibus Ecclesiae orbitati succurri posset, experiretur. Quis illum adivit unquam, qui otiosum ossendit? Quis convenit, qui non melior vir discessit? Ipsa prandia & coenae sanctissimis colloquiis, eruditissimis disputationibus sermonibusque refertae. In hac ille constantia & perpetuitate studii, cum adversante valetudine perseveraret, cumque nec amicorum consiliis, nec fidissimae conjugis crebrae hortationi parere vellet, & homo occupatissima mente atque ardore incredibili perpetuo aliquid agendi valetudinem contemneret, cui nostram utilitatem semper anteposuit, Idibus 2Februar. in eum morbum incidit, qui mortem quam secum annum jam amplius circumtulerat, paucis post diebus attulit: & quae aliquot post annis maturiore aetate obrepsisset, nisi in operibus nimium festinans & properans, antè in medio spacio defatigatus corruisset, quam cursum sibi propositum conficere potuisset. Grave nobis omnibus spectaculum, domesticis vero suis etiam luctuosum, cum summa totius corporis debilitate, enervatis membris, afflicto ventriculo, ita perpetuo singultu cruciaretur, ut aegrè cujusquam congressum colloquiumque ferret.
Non quod vel de humanitate erga nos, vei pietate erga omnes aliquid esset diminutum, sed sensit praeclarus vir & omni faeculorum memoria dignus sensit extremum sibi diem imminere. Itaque non jam cum aliis, quos omnes scientia vincebat, sed secum ipse loqui ac meditari coepit. Memini cum M. Joannes Bradfordus sanctus adolescens 1& huic nostro charissimus, singulari quodam commemorationis genere usus esset, & Christi servatoris ac domini nostri promissa explicaret, hortareturque ut qui vir esset cogitaret, quid docuisset, qua semper constantia, qua fide, qua pietate usus esset, & ut tum praecipue cum maxime urgeretur, totam mentem, cogitationem, curam in Deum conjiceret, esse unum qui nobis nostra peccata praestitit, qui à tenebris ad lucem, à desperatione ad spem, à morte ad vitam revocarit: memini inquam paulo commotiorem esse factum, & ut videbatur iracundius respondere, see nolle mentem ab ea cogitatione in qua esset, cujusquam sermone vel cohortatione distrahi: observari oculis Christum Crucifixum, habitare Deum in corde, nihil meditari nisi 2coelum, nisi celerem ab hoc corpore discessionem. Idque tum multo magis confirmavit, cum medicorum hortatu jussus cibum caper, negavit see id facturum, quod aliud vitae genus meditaretur. Sed cum illi instarent, ut cogitaret non sibi se, sed multorum utilitati esse natum: geramus igitur morem inquit. Ita summus & sanctissimus vir cum se intueretur, mori maluit quam vivere, quod eam quam expectabat, quam qua fruebatur vitam, beatiorem cognosceret: ad nos cum respiceret, vitam poscebat, motus scilicet 3incredibili charitate, qua omnes sanctos & Christi Ecclesiam complectebatur. ⟨p. 263⟩Quoties ego illum audivi deplorantem Germaniae vastitatem, idque gravissimis verbis, cum coelum contemplans, à Deo. Opt. Max. precaretur, ut & suae gentis eum misericordia caperet, & non pateretur Angliam in ea vitia dilabi, quae jampridem Germaniae cladem attulissent. Vereri see quòd in tanto ardour multorum cognoscendi Dei & restaurandae Ecclesiae cum disciplina deesset, qua improbi castigarentur, & ordo in ministerio retineretur, non posse diu bonos eorum conatus progredi.
Haec ille saepe quidem, sed tum vehementissime, cum extremo halitu Ecclesiam hanc nostram quasi filiam complexus pius pater, Regiae Majestati atque omnibus bonis commendavit, optavitque nobis audientibus, ut quae ad Regiam Majestatem de 1disciplina Ecclesiae scripserat, locum et sedem in hoc florentissimo regno, & sine controversia Dei domicilio, reperirent. Sperare see si id foret, nullam huic Reip. calamitatem, nullam deformitatem evenire posse: & timere ni foret, ne non tam paucorum studio restaurandae Ecclesiae Deus placari, quam multorum improbitate et luxuria irritari velit. Atque haec ejus charitas erga universos. Suae constantiae testes edidit breves sententias, quas ut commodum ei videbatur, ad amicorum mentes confirmandas, & bona piaque de se opinione imbuendas, proferebat. Veluti cum Bradfordus, de quo ante mentionem feci, concionatum iret, seque dixit veil in precibus ejus meminisse, collachrymans: Ne inquit, abjicias me domine in tempore senectutis meae, cum defecerit virtus mea: tum addidit, Castiget fortiter, abjiciet autem nunquam, nunquam abjiciet. Raro quidem ille loquebatur, quod tota mente in Deum defixus erat, aegrè etiam patiebatur alterius vocem: attamen ne tacendo stuporem nobis afferret, aliquando paucissimis verbis, sed suavissimis & plenissimis consolationis, utebatur. Quemadmodum cum admoneretur, ut se armaret contra periculosissimum tempus, & contra diaboli impetum obfirmaret, qui tum maximam ei conaretur molestiam exhibere: Nihil habeo, inquit, cum diabolo commune: in Christo solummodo sum. Et, Absit, absit, ut nunc consolationes dulcissimas non experirer. Jam illud mihi praetermittendum non videtur, quod medicis ac reliquis ejus amicis metuentibus, ne deficient luna, vires quoque ipsum deficerent, & morbi vi opprimeretur: cum postridie paululum recreatus videretur esse vegetior, atque ad eum pro suo more venisset Bradfordus, & medicorum timorem, solicitudinem amicorum, ex eo lunae defectu 2ac coeli perturbation explicasset, porrexisse dicitur tres digitos, & oculis in illud sempiternum coelum elatis: Ille, ille inquit, regit & moderatur omnia.
Haec ille saepe quidem, sed tum vehementissime, cum extremo halitu Ecclesiam hanc nostram quasi filiam complexus pius pater, Regiae Majestati atque omnibus bonis commendavit, optavitque nobis audientibus, ut quae ad Regiam Majestatem de 1
Qua autem patientia, qua magnitudine animi fuit, cum continuis acerrimisque 1doloribus ureretur, omnes qui verum fateri volunt, commemorare possunt: nos qui cum eo magis assidui eramus, tale mansuetudinis & tolerantiae spectaculum perpetuum vidimus, quale ut crebro videamus optandum est, et verendum ne unquam posthac simile visuri sumus. Nullum auditum fuit ejus lachrymabile verbum, nulla querela valetudinis, nulla vox significatrix doloris. Ita constanter et moderatè perpetui cruciatus immanitatem pertulit. Vitae simillima mors, quam si noris, quomodo sit mortuus 2•escire non potes. Timidè mori nequit, qui viriliter aegrotat: nec invitus ⟨p. 264⟩discedit, qui abesse cupit: nec cui mors optabilis est, ei vita potest esse suavis. Sic vixit, ut nemo melius: ita est mortuus, ut nemo beatius: sic aegrotavit, ut nemo dolentem videret: sic demigravit, ut nemo morientem cerneret. Dignissimus tali & vita & morte, quarum altera gloriosorum laborum plena, altera omni sensu vacua fuit. Etenim sic vitam cum morte commutavit, ut ipse sua sponte quasi es•lare animam, non mortis violentia extortam, dimittere videretur. Vulnus attigi quod fecit dolorem, sed ita ut causas quoque possis videre cur fecerit. Nunc de luctu dicam, in quo si nos solely fuimus ferendum, sin cum multis, laetandum etiam praestantissimi viri funus à multis esse deploratum. Sed quomodo, qua frequentia, quo genere, à quibus id quoque dicendum videtur. Primum qui potuit abesse moeror ab ejus funere, cum quo exquisitissima doctrina in tumulum illata 3est? aut quomodo deesse sepulturae honour, in cujus laudem omnes erant honores effundendi? Semper hoc usitatum apud omnes gentes, ut in clarorum virorum funeribus omnis celebritas quaereretur: adessent amici qui exequiis darent operam: convocarentur vicini, qui amicorum studium adjuvarent: cives evocarentur, ut frequentia & comitatu funus cohonestarent: pompa in sepultura, quae nec vulgaris, nec temporis causa constituta, sed & singularis & jure tributa esset. In hujus divini hominis sepultura tantus est concursus omnium factus, tanta frequentia stipatum funus, is comitatus omnium generum, aetatis, ordinis, ut vicini non accersiti, sed sua sponte
Neque tamen defuit amicorum voluntas, & Magistratuum diligentia, ut amplissimus vir amplissimè supremo die suo efferretur. Siquidem à Procancellario mandatum, à praeconibus edictum, ut omnia Collegia adessent, in funner eum honorem mortuo tributuri, qui esset tantae praestantiae & virtutis memoria dignus: ut quoniam is semper nostram utilitatem pluris fecisset quam valetudinem suam, & plurimis maximisque ornamentis Academiam nostram affecisset, hac una in re, cum in alia non possent, quam maximae ei gratiae haberentur. Hoc ita gratum omnibus fuit, ut tamen non inexpectatum neque novum. Ut autem esset ea celebritas quae deceret, primum diem sepulturae selegerunt, quo maximè populus vacaret: deinde locum ejusmodi, qui & frequentia celeberrimus esset, & ipsa specie atque forma nostrorum templorum augustissimus: horam & à reliquis negotiis vacuam, & huic functioni accommodatam. Eam cum instare campana significaret, ita subito cunctae see familiae ejecerunt, tantaque concursatio fuit muliercularum & puerorum, tam frequens virorum coetus, ut omnis illa via quae est ab ejus domo usque ad templum Mariae, quo funus ducebatur, omnibus ex partibus obsita oppletaque teneretur: tanta autem singulorum admiratio fuit, cum propter exquisitos in ejus funere honores, tum propter incredibilem oppidanorum frequentiam, uno in loco, uno tempore collectam, ut & noster •uctus augeretur, quorum calamitatis tot essent spectatores, & illi misericordia commoverentur, quod eam lugendi causam haberemus. Inde vero perpetuum per agmen funus ad templum diductum est, cum quo tanta est •ngressa multitudo, tanto concursu & jactatione, ut celerrime universum ⟨p. 275⟩compleretur, maximaque pars coacta sit in ipso vestibulo & aditu templi consistere: ita ut ipse populus quasi valvarum loco ad excludendum introeuntes oppositus esse videretur. Hic quasi laudis praenuncii valvis ipsis affixi versus, & numero & varietate & elegantia conspiciendi. Horum numerosam 1praedicationem, posito funner, praeclara oratione subsequutus est noster Haddonus, qua divini hominis desiderium sic refricabat, ut multorum lachrymas, per omnium ora peragrantem moestitiam cerneres. Eam quod melius ex ipsius scripto, quam ex meis literis cognosci potest, eisdem verbis quibus ad me aliquot dies post perscriptam misit, interposui.
Neque tamen defuit amicorum voluntas, & Magistratuum diligentia, ut amplissimus vir amplissimè supremo die suo efferretur. Siquidem à Procancellario mandatum, à praeconibus edictum, ut omnia Collegia adessent, in funere eum honorem mortuo tributuri, qui esset tantae praestantiae & virtutis memoria dignus: ut quoniam is semper nostram utilitatem pluris fecisset quam valetudinem suam, & plurimis maximisque ornamentis Academiam nostram affecisset, hac una in re, cum in alia non possent, quam maximae ei gratiae haberentur. Hoc ita gratum omnibus fuit, ut tamen non inexpectatum neque novum. Ut autem esset ea celebritas quae deceret, primum diem sepulturae selegerunt, quo maximè populus vacaret: deinde locum ejusmodi, qui & frequentia celeberrimus esset, & ipsa specie atque forma nostrorum templorum augustissimus: horam & à reliquis negotiis vacuam, & huic functioni accommodatam. Eam cum instare campana significaret, ita subito cunctae se familiae ejecerunt, tantaque concursatio fuit muliercularum & puerorum, tam frequens virorum coetus, ut omnis illa via quae est ab ejus domo usque ad templum Mariae, quo funus ducebatur, omnibus ex partibus obsita oppletaque teneretur: tanta autem singulorum admiratio fuit, cum propter exquisitos in ejus funere honores, tum propter incredibilem oppidanorum frequentiam, uno in loco, uno tempore collectam, ut & noster uctus augeretur, quorum calamitatis tot essent spectatores, & illi misericordia commoverentur, quod eam lugendi causam haberemus. Inde vero perpetuum per agmen funus ad templum diductum est, cum quo tanta est ngressa multitudo, tanto concursu & jactatione, ut celerrime universum
Multae fortassis auribus, nulla potest major contra terrors mortis disciplina 1percipi, quam hoc ipso praesente funner luctuosissimo quidem illo & aerumnosissimo, sed tamen ad communem naturae nostrae fragilitatem ponderandam aptissimo. Charissimi patres & fratres, patrem nostrum & fratrem, excellentissimum doctorem D. M. Bucerum cognovistis vivum, intuemini mortuum, vidistis hominem, cadaver cernitis, audistis Theologum praestantissimum, truncum sine sensu contemplamini, vivus Magister erat ad vitam Bucerus, idem mortuus praeceptor sit ad mortem: vivens & spirans assidue nos erudiebat ex Ecclesiarum et scholarum pulpitis Bucerus, nunc mortuus clamat ex pheretro, invocat ex fasciis, quid clamat? quid docet? quod ferè nunquam meminisse possumus, cum tamen semper in animo inherere debeat: Exuendam hanc mortalem vitam, induendam immortalem: deponendum praesens et laboriosum tabernaculum, ut sumatur ad aeternitatem perpurgatum corpus: Denique exeundum ex hoc saeculo, ut transferamur in aliud: migrandum ab hominibus, ut jungamur Deo. Quae si nobis omnia debent omnibus funeribus occurrere, singularis animadversio in hoc divinissimo praeceptore nostro M. Bucero esse debet. Deus enim naturam ejus omnibus doctrinarum luminibus & virtutum ita compleverat, ut unus nostra aetate dignissimus immortalitate videri posset: recidit tamen ad cineres, ut surgeret ad coronam, & corpore correpsit in terram, ut spiritu subvolaret in coelum. Nos igitur, nos fratres & vehementer quidem allaborare decet, ut excellentissimi praeceptoris nostri vitam imitemur, mortem expectemus, subeamus labores, consectemur praemia, toleremus contumelias, ascendamus ad gloriam. His itineribus praeceptor noster antegressus est, eisdem viis erit nobis subsequendum. Qua in re certiorem ut cursum tenere possemus, utinam tempus & valetudo mea ferrent, ut hunc nobis eximium virum particulatim, & omnibus membris expingerem. Sed non licet. Semimortuus enim de mortuo loquor, de familiari familiaris, amicus de amicissimo. Quapropter et morbus diligentiam impedit, et familiaritas minuit authoritatem, et amicitia vix aliquid conari sinit. Magnum enim et planè incredibilem praeceptoris nostri morte dolorem accepi, neque ⟨p. 276⟩dubito quin omnes acceperitis, quibuscumque vera Dei religio & vitae honestas curae est.
MUltae fortassis auribus, nulla potest major contra terrores mortis disciplina 1
Non enim unus erat ex doctoribus plebeis, sed singularis ex omnibus Theologiae principibus, non quem multi laudare, sed quem omnes admirari, non quem omnes amici expeterent, sed quem universi inimici reformidarent, non ad quosdam Christianos, sed ad totum Christum, non ad certos homines, sed omne humanum genus adjuvandum natus & procreatus. Multum videor dicere, tamen cum immensitatem ejus bonitatis & doctrinae animo colligo, superat ejus doctrina meam orationem, virtus etiam cogitationem. Sed de vita non loquar, quam licet propius aspicere poteram, propter meam interiorem cum eo consuetudinem, tamen nimis mihi longum esset, & amicus frustra laudarem, quod nemo unquam ausus est inimicus reprehendere. De literis hoc unum summatim ponam: Quae 1in aliis singula singulis, ea in uno pariter universa concidisse. Augustini fuit in illo acumen, Hieronymi linguarum varietas & doctrina, disciplina Cypriani, Ambrosii authoritas, Originis scientia, Chrysostomi in docendo perspicuitas. Bernardi integritas in vita: vel haec in illis priscis Ecclesiarum heroibus uberiora si fuerint (uti fuisse confiteor) tamen particulas ex omnibus excellentissimas noster Bucerus tanto studio arripuit, tot ornamentis perpoluit, ut si non unus cum omnibus, tamen separatim cum singulis comparati possit: aut in illo augusto veterum choro si non praesideat, in hominibus nostri saeculi, omnibus ex partibus inter alios emineat. Sed infinitas ejus laudes oratione non sequar, ad quas pauci, aut ne pauci quidem pervenire possunt, imitationem ejus vitae ac fidei nobis iterum atque iterum diligentissime commendo, ad quos omnes se quantum possunt, conformare debent. Quam ad rem si vita Buceri magnum momentum attulit, mors certè majus afferre debet, qui praesens & domesticus testis ante oculos jacet, praesentis, vitae occidentis, & futurae nascentis. Bucerus si solus testis est, ne curetis: si maximus contemnite. Sed prophetae mortui sunt, & Apostoli magnis & immensis coetibus, si multitudo spectatur, si dignitas Dominus noster Jesus de gloria divina se ipse depressit, ut non solum mortem, sed eam infamem & tetram oppeteret, ut primum communis mortis, deinde etiam aeternae vitae in illo exemplum cerneremus. Primus igitur ad Christum respectus est, quem Paulus primitias mortuorum vocat, quoniam primus viam ex morte ad vitam nobis communivit.
Secundus ad Apostolorum & martyrum catervas, quos Dominus noster Jesus Christus ex horum corporum gurgustiis, ad aeternam perpetuae foelicitatis domum iisdem itineribus evocavit. Tertius in hoc ipso defigatur Doctor Martinus Bucerus, quem ad Apostolorum ordinem aggregare possumus. Cum enim illorum in vita fidem & doctrinam sequutus sit, non dubito, quin gloriam in morte sit assequutus. His igitur exemplis ita nos ipsos instruamus, & tam altè mentes nostras exaggeremus, semper ut sursum sint: tum enim fidentibus animis, cum opus erit, ad mortem gradiemur, & ad illam haereditatem perveniemus, quam Deus communis noster clementissimus pater, propter▪ Jesum Christum omnibus reservat,, qui sinceris moribus et vera fide ad illum confugiunt.
Haec cum ille depressa ac lamentabili voce & vultu tristiore dixisset, mirifica ⟨p. 277⟩[Greek or Hebrew] omnium animos occupaverat. Quid multa? Quas lauds D. Haddonus ex inferiori loco & ad nostros et ante humationem mortuo tribuerat, easdem ex superiori loco Justis persolutis humatoque corpore, persequutus est D. Parkerus singulari orationis varietate, maxima totius 1populi admiratione. Atque ille non solum eas sibi partes sumpsit ornandi ac defendendi nostri Buceri, quas paulo ante D. Haddoni praeoccupaverat oratio, verum etiam & gratulandi et lugendi modum rationemque praescripsit. Cujus neque necesse mihi erit singulos locos attingere, neque si id quidem maximè vellem, commodè in hoc loco facere possem: omnino ut praeteream, cum ipsius singularis diligentia, tum amor erga Bucerum eximius, coegerunt: quorum alter perfecit, ut omnia si persequerer deformare ejus scripta, non ad aliorum aures transmitter viderer: altero & nobis detraxit solicitudinem, qui nostras vires contemnebamus & caeterorum studia ac voluntates adjuvit, qui universum illius decursum orationis cupiunt cognoscere. Unum tamen praetermittere nullo modo possum: cujus recordatio propter utilitatem praeceptionis semper debet in animis nostris inhaerere: & in quo non major putabatur vis ad reprimendas (quanquam hoc studiosè faciebat) quam ad provocandas & extorquendas lachrymas inesse.
Haec cum ille depressa ac lamentabili voce & vultu tristiore dixisset, mirifica ⟨p. 277⟩〈non-Latin alphabet〉 omnium animos occupaverat. Quid multa? Quas laudes D. Haddonus ex inferiori loco & ad nostros et ante humationem mortuo tribuerat, easdem ex superiori loco Justis persolutis humatoque corpore, persequutus est D. Parkerus singulari orationis varietate, maxima totius 1populi admiratione. Atque ille non solum eas sibi partes sumpsit ornandi ac defendendi nostri Buceri, quas paulo ante D. Haddoni praeoccupaverat oratio, verum etiam & gratulandi et lugendi modum rationemque praescripsit. Cujus neque necesse mihi erit singulos locos attingere, neque si id quidem maximè vellem, commodè in hoc loco facere possem: omnino ut praeteream, cum ipsius singularis diligentia, tum amor erga Bucerum eximius, coegerunt: quorum alter perfecit, ut omnia si persequerer deformare ejus scripta, non ad aliorum aures transmittere viderer: altero & nobis detraxit solicitudinem, qui nostras vires contemnebamus & caeterorum studia ac voluntates adjuvit, qui universum illius decursum orationis cupiunt cognoscere. Unum tamen praetermittere nullo modo possum: cujus recordatio propter utilitatem praeceptionis semper debet in animis nostris inhaerere: & in quo non major putabatur vis ad reprimendas (quanquam hoc studiosè faciebat) quam ad provocandas & extorquendas lachrymas inesse.
Etenim proposita primum foelicitate nostri Buceri, & collaudato sanctorum 1coetu, enumeratis praemiis quibus vita integerrimè acta solet affici, vetuit nos sanctissimi viri mortem lugere: siquidem praeclarè cum co esse actum, qui laboriosissima vita perfunctus, & plurimis devoratis molestiis, tanquam è fluctibus in portum, è turba & colluvione hominum, in sempiternam pacem & coetum sanctorum receptus sit. Rursus commemoratis poenis quas impiorum hominum & non obedientium sceleribus infligit Deus, nostraque 2ante oculos posita tarditate, qui tam salutarem nuntium negligenter complexi sumus, quorumque è dissolutissimis moribus sit ereptus ad consequentis graviorem poenam temporis, justissimam esse oblatam dixit moerendi lachrymandique causam: eamque si delabi pateremur, ac non omni mente & sensibus ad luctum, lachrymas, suspiria, gemitus, converteremur, fore ut obduratos nostros animos non ferens Deus, licet jampridem ex hujus morte magna ruina quatefecisset, multo tamen post hac atrocioribus suppliciis sit excruciaturus. Constitisse videlicet eum quasi praecipuum 3quendam inter nos architectum, qui diem, qui horam nullam intermitteret aliquid semper comportandi, quod ad domum Dei aedificandam videretur esse idoneum: nos, nos Cantabriginses partim temporibus assentientes, 4ad idem opus devolutos esse, vix tamen ad unum lapidem porrigendum manum admovere: partim invidia, caecitate, & veteribus superstitionis faecibus oppressos motus ciere, vim parare qua fundamenta subruere, tecta & 5parietes dejicere possimus. Itaque alterius partis simulatam industriam, odium alterius infinitum diutius ferre Deum non potuisse: ac propterea hanc nobis poenam sceleris si perseveremus, sin revertamur & doleamus, medicinam erroris adhibuisse. Atque ita universo hoc loco in Buceri foelicitate gratulationis, in nostra miseria luctus et lachrymarum copiose, sane & accurate explicato: de praestantissimae virtutis et incomparabilis doctrinae ⟨p. 278⟩laudibus multa adjecit, quarum aliquae parts à me paulo superius tactae, ab eo fusissimè pertractatae erant: quarumque ego umbram et speciem paucis verbis sequutus sum, is eminentem et expressam effigiem dicendo erat assequutus. Quam orationem, quod brevi speramus in vulgus exituram, optamus etiam ut eorum manibus teratur, qui divinis Buceri nostri laudibus vent.
Nam ex ea non solum afficientur voluptate, cum in mentem redierit sanctissimae conjunctionis recordatio, verum etiam multo magis laetitia efferentur, cum ejus integerrimos mores, vitae exemplum innocentissimae, authoritatis, diligentiae, frugalitatis, modestiae, continentiae, omnis denique virtutis imaginem oculis suis propositam videant. Nam de invidis non laboramus, quos cum nihil ita exedit, ut alienae virtutis praedicatio: eis nec jucunda memoria, nec grata praestantissimi viri imitatio esse potest. Sed de Parkero satis, cujus eruditam vocem malo te & reliquos ex ipsius scriptis percipere, quam me referente cognoscere. Is igitur cum peroravisset, discessum est, & reliqua celebritas in posterum diem dilata. Quo die cum de more sacra peracta essent, nec satis magnae optimo & sanctissimo viro lauds tribui potuisse viderentur, qui omnium studia et conatus exquirendarum laudum virtute superaret: rogatus est D. Redmannus, ut quoniam 1authoritate & existimatione reliquis praeire videretur, vellet sibi eum locum sumere, et pro concione aliquid de clarissimo viro loqui. Quod cum is se facturum libenter recepisset, sic processit, tanquam à quo populus aliquid egregium pro ipsius pietate erga bonos expectaret. Neque is omnino in eo plebis opinionem fefellit. Siquidem ex ejus oratione crevisse etiam videbatur existimatio et gloria nostri Buceri. Quae quanquam uberrimam in se laudis segetem continebat, ita ut unam aliquam ejus particulam ornanti, deesse oratio non posset, tamen eo magis tum ipsius virtuti gratulabamur, quod ne is quidem, eujus interdum actionibus repugnabat, & à quo dissentire putabatur, ullius rei vituperandae aut calumniandae materiem reperire poterat. Quapropter si hominum opinions & judicia spectes, florem attulit & speciem ornamenti superiorum oratio, hujus vero etiam defensionem. Nam quae à veteribus amicis & omni studio conjunctissimis proficiscuntur, gratiae nonnunquam & benevolentiae concedi putantur: Sed 2•ui repugnes, ab eo praedicari & ornari, id vel singularis in teipso virtutis ••dicium habet, quae omnem reprehensionem effugit: vel laudatoris probos •ores significat, qui paucarum rerum dissension semota, reliquas non sol•t debita commendation fraudare. Utrumvis ut fuerit, equidem praeclare •obiscum agitur, & cum Bucerum in oculis gerimus, cui nihil vituperationis loco objici potuit, tum D.
Redmanni probitati gratulamur, qui è nonnulla inter ipsos de arduis rebus discordia, injuste eum laedendi occasionem noluit arripere. Nam hac mente, ut videbatur, prodiens, tot laudinus nostrum Bucerum convestivit, ut▪ siquae uspiam macula in ejus vita ex••tisset, tamen his illius ornamentis obruta plane deletaque fuisset. De quibus si roges, difficile mihi omnino est, eadem varietate & copia, qua is erat usus, distributè, dispositeque repetere. Scis enim propositis quibusdam capitibus, si quid incurrat, quod ad rem augendam minuendamve pertineat, quod ad excitandum, deterrendum, objurgandum, refellendum, ⟨p. 279⟩commiserandum spectet, quam mirabiliter id solet & magnifice tractari à nostris artificibus, praesertim in eo genere peritis, & vernacula nostra domesticaque lingua exercitatis: ut mihi instituenti ad te actorum quasi commentariolum aliquod scribere, non eodem sint artificio & ubertate singula exponenda, qua ab illis, quorum facta & dicta percenseo, explicata perpolitaque erant. Quare licet capita quaedam degustanti, de reliquis conjecturam facere. E quibus sit mihi primum illud, in quo parum se dicebat Bucero & Augustino laudem tribuere: quorum in utriusque libris, cum multa divinitus conscripta reperiantur, tamen & à Bucero cum viveret quaesivisse, & ab Augustino si revivisceret quaesiturum esse, reprehendens neutrum, 1sed non utrique omnibus assentiens, planeque de multis dubitans, quomodo ipsi suas sententias & scripta interpretarentur. Nam & in Augustini voluminibus esse permulta cum structura verborum impedita, tum sententiarum acumine, dicendi quoque ratione fortasse non nimium perspicua, quasi aliqua caligine offusa: et ex Buceri scriptis existere nonnunquam eisdem ferè de causis dubitationem. Licere igitur de utriusque nonnullis locis haesitantem, ab utroque quid uterque voluerit, sine contumelia sciscitari. In hanc sententiam plura: sed nihil praeclarius, quam quod idem uberrimè laudatis iis commentariiis quos in D. Pauli Epistolam ad Rom. & in Davidis hymnosedidit, illud quasi corollarium adjecit: habere videlicet eos in se 2tam plenam & perfectam undique doctrinam Christianae religionis:
interpretationemque tam juculentam & perspicuam, ut cum illorum veterum augustissimorum hominum & virorum doctissimorum monumentis, quorum jam multis saeculis consecratae literae atque artes fuerunt, quosque religionis & sacrorum interprets cuncti hos mille annos amplius asciverunt, omnibus ex partibus conferri compararique posse existimaret. De reliquis, & 1gaudere se dicebat, quod in multis sibi à Bucero cum viveret, esse satisfactum, nec dubitare, quin si longior ei vita suppetisset, pluribus esset satisfacturus. Itaque facilè pati à plerisque vel omnibus potius, deplorari excellentissimi viri interitum, sibi tamen affirmare propinquiorem eum dolorem esse, quam caeteris: non solum quia charior ejus vita esse coeperat, à quo tam multa didicisset, verum etiam quo deinceps à quo discat, habiturum neminem. Simul & illud dolorem auxisse suum, quod talem non obtrectatorem, sed authorem conatus ac diligentiae suae amisisset, qui & crebro eum domum invitaret, & ad omnem congressum see humanissimum praeberet, 2hancque in praecipuis ejus ornamentis laudem reponebat, pluribusque verbis praedicabat, quod non disficilis ad eum aditus, non superba responsa, non insuavis, sed sine aculeis sermo, tum humanitas, consuetudo, consilium, auxilium prompta omnibus, sibi vero etiam paratissima fuere. In 3ipso colloquio mentem laudabat simplicem & apertam, & sine fuco meditatas defensiones, & in concedendo, si quid dandum esset, facilitatem in refellendo, si minus placeret, lenitatem. Omnino hoc à se animadversum dicebat, nunquam illum fuisse victoriae magis quam veritatis cupidum, nec cujus in speciem gloriosior responsio, sed cujus probabilior esset, curasse, victrixque si triumpharet veritas, see victum aequo animo tulisse. Postremo, nunquam cum adiisse, nunquam cum eo fuisse congressum, quin melior, ⟨p. 280⟩probior, sanctior vir discederet. Nos igitur cum hujus testimonium habemus, 4quem nostro Bucero adversarium, quem inimicum plerique putabant, quid Papistae vociferentur magnoperè curabimus? & cum Redmannus Theologus laudaverit, quid Gardinerus jurisconsultus loquatur omnino spectabimus? Sit huic Bucerus homo vanus, mendax, nullius conscientiae,
Non quod vel de humanitate erga nos, vei pietate erga omnes aliquid esset diminutum, sed sensit praeclarus vir & omni faeculorum memoria dignus sensit extremum sibi diem imminere. Itaque non jam cum aliis, quos omnes scientia vincebat, sed secum ipse loqui ac meditari coepit. Memini cum M. Joannes Bradfordus sanctus adolescens 1& huic nostro charissimus, singulari quodam commemorationis genere usus esset, & Christi servatoris ac domini nostri promissa explicaret, hortareturque ut qui vir esset cogitaret, quid docuisset, qua semper constantia, qua fide, qua pietate usus esset, & ut tum praecipue cum maxime urgeretur, totam mentem, cogitationem, curam in Deum conjiceret, esse unum qui nobis nostra peccata praestitit, qui à tenebris ad lucem, à desperatione ad spem, à morte ad vitam revocarit: memini inquam paulo commotiorem esse factum, & ut videbatur iracundius respondere, se nolle mentem ab ea cogitatione in qua esset, cujusquam sermone vel cohortatione distrahi: observari oculis Christum Crucifixum, habitare Deum in corde, nihil meditari nisi 2coelum, nisi celerem ab hoc corpore discessionem. Idque tum multo magis confirmavit, cum medicorum hortatu jussus cibum capere, negavit se id facturum, quod aliud vitae genus meditaretur. Sed cum illi instarent, ut cogitaret non sibi se, sed multorum utilitati esse natum: geramus igitur morem inquit. Ita summus & sanctissimus vir cum se intueretur, mori maluit quam vivere, quod eam quam expectabat, quam qua fruebatur vitam, beatiorem cognosceret: ad nos cum respiceret, vitam poscebat, motus scilicet 3incredibili charitate, qua omnes sanctos & Christi Ecclesiam complectebatur. ⟨p. 263⟩Quoties ego illum audivi deplorantem Germaniae vastitatem, idque gravissimis verbis, cum coelum contemplans, à Deo. Opt. Max. precaretur, ut & suae gentis eum misericordia caperet, & non pateretur Angliam in ea vitia dilabi, quae jampridem Germaniae cladem attulissent. Vereri se quòd in tanto ardore multorum cognoscendi Dei & restaurandae Ecclesiae cum disciplina deesset, qua improbi castigarentur, & ordo in ministerio retineretur, non posse diu bonos eorum conatus progredi.
Qua autem patientia, qua magnitudine animi fuit, cum continuis acerrimisque 1doloribus ureretur, omnes qui verum fateri volunt, commemorare possunt: nos qui cum eo magis assidui eramus, tale mansuetudinis & tolerantiae spectaculum perpetuum vidimus, quale ut crebro videamus optandum est, et verendum ne unquam posthac simile visuri sumus. Nullum auditum fuit ejus lachrymabile verbum, nulla querela valetudinis, nulla vox significatrix doloris. Ita constanter et moderatè perpetui cruciatus immanitatem pertulit. Vitae simillima mors, quam si noris, quomodo sit mortuus 2•escire non potes. Timidè mori nequit, qui viriliter aegrotat: nec invitus ⟨p. 264⟩discedit, qui abesse cupit: nec cui mors optabilis est, ei vita potest esse suavis. Sic vixit, ut nemo melius: ita est mortuus, ut nemo beatius: sic aegrotavit, ut nemo dolentem videret: sic demigravit, ut nemo morientem cerneret. Dignissimus tali & vita & morte, quarum altera gloriosorum laborum plena, altera omni sensu vacua fuit. Etenim sic vitam cum morte commutavit, ut ipse sua sponte quasi es•lare animam, non mortis violentia extortam, dimittere videretur. Vulnus attigi quod fecit dolorem, sed ita ut causas quoque possis videre cur fecerit. Nunc de luctu dicam, in quo si nos soli fuimus ferendum, sin cum multis, laetandum etiam praestantissimi viri funus à multis esse deploratum. Sed quomodo, qua frequentia, quo genere, à quibus id quoque dicendum videtur. Primum qui potuit abesse moeror ab ejus funere, cum quo exquisitissima doctrina in tumulum illata 3est? aut quomodo deesse sepulturae honor, in cujus laudem omnes erant honores effundendi? Semper hoc usitatum apud omnes gentes, ut in clarorum virorum funeribus omnis celebritas quaereretur: adessent amici qui exequiis darent operam: convocarentur vicini, qui amicorum studium adjuvarent: cives evocarentur, ut frequentia & comitatu funus cohonestarent: pompa in sepultura, quae nec vulgaris, nec temporis causa constituta, sed & singularis & jure tributa esset. In hujus divini hominis sepultura tantus est concursus omnium factus, tanta frequentia stipatum funus, is comitatus omnium generum, aetatis, ordinis, ut vicini non accersiti, sed sua sponte 4parati: cives non aliena voce evocati, sed per se effusi: honores non quaesiti, sed allati, non flagitati, sed condonati esse viderentur.
Etenim proposita primum foelicitate nostri Buceri, & collaudato sanctorum 1coetu, enumeratis praemiis quibus vita integerrimè acta solet affici, vetuit nos sanctissimi viri mortem lugere: siquidem praeclarè cum co esse actum, qui laboriosissima vita perfunctus, & plurimis devoratis molestiis, tanquam è fluctibus in portum, è turba & colluvione hominum, in sempiternam pacem & coetum sanctorum receptus sit. Rursus commemoratis poenis quas impiorum hominum & non obedientium sceleribus infligit Deus, nostraque 2ante oculos posita tarditate, qui tam salutarem nuntium negligenter complexi sumus, quorumque è dissolutissimis moribus sit ereptus ad consequentis graviorem poenam temporis, justissimam esse oblatam dixit moerendi lachrymandique causam: eamque si delabi pateremur, ac non omni mente & sensibus ad luctum, lachrymas, suspiria, gemitus, converteremur, fore ut obduratos nostros animos non ferens Deus, licet jampridem ex hujus morte magna ruina quatefecisset, multo tamen post hac atrocioribus suppliciis sit excruciaturus. Constitisse videlicet eum quasi praecipuum 3quendam inter nos architectum, qui diem, qui horam nullam intermitteret aliquid semper comportandi, quod ad domum Dei aedificandam videretur esse idoneum: nos, nos Cantabriginses partim temporibus assentientes, 4ad idem opus devolutos esse, vix tamen ad unum lapidem porrigendum manum admovere: partim invidia, caecitate, & veteribus superstitionis faecibus oppressos motus ciere, vim parare qua fundamenta subruere, tecta & 5parietes dejicere possimus. Itaque alterius partis simulatam industriam, odium alterius infinitum diutius ferre Deum non potuisse: ac propterea hanc nobis poenam sceleris si perseveremus, sin revertamur & doleamus, medicinam erroris adhibuisse. Atque ita universo hoc loco in Buceri foelicitate gratulationis, in nostra miseria luctus et lachrymarum copiose, sane & accurate explicato: de praestantissimae virtutis et incomparabilis doctrinae ⟨p. 278⟩laudibus multa adjecit, quarum aliquae partes à me paulo superius tactae, ab eo fusissimè pertractatae erant: quarumque ego umbram et speciem paucis verbis sequutus sum, is eminentem et expressam effigiem dicendo erat assequutus. Quam orationem, quod brevi speramus in vulgus exituram, optamus etiam ut eorum manibus teratur, qui divinis Buceri nostri laudibus ••vent.
Nam ex ea non solum afficientur voluptate, cum in mentem redierit sanctissimae conjunctionis recordatio, verum etiam multo magis laetitia efferentur, cum ejus integerrimos mores, vitae exemplum innocentissimae, authoritatis, diligentiae, frugalitatis, modestiae, continentiae, omnis denique virtutis imaginem oculis suis propositam videant. Nam de invidis non laboramus, quos cum nihil ita exedit, ut alienae virtutis praedicatio: eis nec jucunda memoria, nec grata praestantissimi viri imitatio esse potest. Sed de Parkero satis, cujus eruditam vocem malo te & reliquos ex ipsius scriptis percipere, quam me referente cognoscere. Is igitur cum peroravisset, discessum est, & reliqua celebritas in posterum diem dilata. Quo die cum de more sacra peracta essent, nec satis magnae optimo & sanctissimo viro laudes tribui potuisse viderentur, qui omnium studia et conatus exquirendarum laudum virtute superaret: rogatus est D. Redmannus, ut quoniam 1authoritate & existimatione reliquis praeire videretur, vellet sibi eum locum sumere, et pro concione aliquid de clarissimo viro loqui. Quod cum is se facturum libenter recepisset, sic processit, tanquam à quo populus aliquid egregium pro ipsius pietate erga bonos expectaret. Neque is omnino in eo plebis opinionem fefellit. Siquidem ex ejus oratione crevisse etiam videbatur existimatio et gloria nostri Buceri. Quae quanquam uberrimam in se laudis segetem continebat, ita ut unam aliquam ejus particulam ornanti, deesse oratio non posset, tamen eo magis tum ipsius virtuti gratulabamur, quod ne is quidem, eujus interdum actionibus repugnabat, & à quo dissentire putabatur, ullius rei vituperandae aut calumniandae materiem reperire poterat. Quapropter si hominum opiniones & judicia spectes, florem attulit & speciem ornamenti superiorum oratio, hujus vero etiam defensionem. Nam quae à veteribus amicis & omni studio conjunctissimis proficiscuntur, gratiae nonnunquam & benevolentiae concedi putantur: Sed 2•ui repugnes, ab eo praedicari & ornari, id vel singularis in teipso virtutis ••dicium habet, quae omnem reprehensionem effugit: vel laudatoris probos •ores significat, qui paucarum rerum dissentione semota, reliquas non sol•t debita commendatione fraudare. Utrumvis ut fuerit, equidem praeclare •obiscum agitur, & cum Bucerum in oculis gerimus, cui nihil vituperationis loco objici potuit, tum D.
interpretationemque tam iuculentam & perspicuam, ut cum illorum veterum augustissimorum hominum & virorum doctissimorum monumentis, quorum jam multis saeculis consecratae literae atque artes fuerunt, quosque religionis & sacrorum interpretes cuncti hos mille annos amplius asciverunt, omnibus ex partibus conferri compararique posse existimaret. De reliquis, & 1gaudere se dicebat, quod in multis sibi à Bucero cum viveret, esse satisfactum, nec dubitare, quin si longior ei vita suppetisset, pluribus esset satisfacturus. Itaque facilè pati à plerisque vel omnibus potius, deplorari excellentissimi viri interitum, sibi tamen affirmare propinquiorem eum dolorem esse, quam caeteris: non solum quia charior ejus vita esse coeperat, à quo tam multa didicisset, verum etiam quo deinceps à quo discat, habiturum neminem. Simul & illud dolorem auxisse suum, quod talem non obtrectatorem, sed authorem conatus ac diligentiae suae amisisset, qui & crebro eum domum invitaret, & ad omnem congressum se humanissimum praeberet, 2hancque in praecipuis ejus ornamentis laudem reponebat, pluribusque verbis praedicabat, quod non disficilis ad eum aditus, non superba responsa, non insuavis, sed sine aculeis sermo, tum humanitas, consuetudo, consilium, auxilium prompta omnibus, sibi vero etiam paratissima fuere. In 3ipso colloquio mentem laudabat simplicem & apertam, & sine fuco meditatas defensiones, & in concedendo, si quid dandum esset, facilitatem in refellendo, si minus placeret, lenitatem. Omnino hoc à se animadversum dicebat, nunquam illum fuisse victoriae magis quam veritatis cupidum, nec cujus in speciem gloriosior responsio, sed cujus probabilior esset, curasse, victrixque si triumpharet veritas, se victum aequo animo tulisse. Postremo, nunquam cum adiisse, nunquam cum eo fuisse congressum, quin melior, ⟨p. 280⟩probior, sanctior vir discederet. Nos igitur cum hujus testimonium habemus, 4quem nostro Bucero adversarium, quem inimicum plerique putabant, quid Papistae vociferentur magnoperè curabimus? & cum Redmannus Theologus laudaverit, quid Gardinerus jurisconsultus loquatur omnino spectabimus? Sit huic Bucerus homo vanus, mendax, nullius conscientiae, 5nulliusfidei: Certe Redmanno, cum frequentissima corona, doctissimis viris audientibus concionem haberet, gravis, constans, sanctissimae vitae, nullius in se vestigium perfidiae habere visus est.