A26815:522
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nam ex ea non solum afficientur voluptate, cum in mentem redierit sanctissimae conjunctionis recordatio, verum etiam multo magis laetitia efferentur, cum ejus integerrimos mores, vitae exemplum innocentissimae, authoritatis, diligentiae, frugalitatis, modestiae, continentiae, omnis denique virtutis imaginem oculis suis propositam videant. Nam de invidis non laboramus, quos cum nihil ita exedit, ut alienae virtutis praedicatio: eis nec jucunda memoria, nec grata praestantissimi viri imitatio esse potest. Sed de Parkero satis, cujus eruditam vocem malo te & reliquos ex ipsius scriptis percipere, quam me referente cognoscere. Is igitur cum peroravisset, discessum est, & reliqua celebritas in posterum diem dilata. Quo die cum de more sacra peracta essent, nec satis magnae optimo & sanctissimo viro lauds tribui potuisse viderentur, qui omnium studia et conatus exquirendarum laudum virtute superaret: rogatus est D. Redmannus, ut quoniam 1authoritate & existimatione reliquis praeire videretur, vellet sibi eum locum sumere, et pro concione aliquid de clarissimo viro loqui. Quod cum is se facturum libenter recepisset, sic processit, tanquam à quo populus aliquid egregium pro ipsius pietate erga bonos expectaret. Neque is omnino in eo plebis opinionem fefellit. Siquidem ex ejus oratione crevisse etiam videbatur existimatio et gloria nostri Buceri. Quae quanquam uberrimam in se laudis segetem continebat, ita ut unam aliquam ejus particulam ornanti, deesse oratio non posset, tamen eo magis tum ipsius virtuti gratulabamur, quod ne is quidem, eujus interdum actionibus repugnabat, & à quo dissentire putabatur, ullius rei vituperandae aut calumniandae materiem reperire poterat. Quapropter si hominum opinions & judicia spectes, florem attulit & speciem ornamenti superiorum oratio, hujus vero etiam defensionem. Nam quae à veteribus amicis & omni studio conjunctissimis proficiscuntur, gratiae nonnunquam & benevolentiae concedi putantur: Sed 2•ui repugnes, ab eo praedicari & ornari, id vel singularis in teipso virtutis ••dicium habet, quae omnem reprehensionem effugit: vel laudatoris probos •ores significat, qui paucarum rerum dissension semota, reliquas non sol•t debita commendation fraudare. Utrumvis ut fuerit, equidem praeclare •obiscum agitur, & cum Bucerum in oculis gerimus, cui nihil vituperationis loco objici potuit, tum D.