A26815:511
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed hoc semper in summi viri laudibus vitium fuit, quod se immoderatus maluit laboribus frangere, quàm ullum momentum perdendo, suae saluti & nostrae utilitati consulere. Nam quid commemorem hujus praetergressae hyemis labores? Quid nocturnas vigilias? Quid matutinas excubias? Quid perpetuas commentationes? Cum uno tempore pluribus operibus satisfacere vellet, cum idem & publicè nos doceret, & domi regnum Christi literis 1mandaret. Qui liber si caetera non essent quod ejus à nobis discessu multa desideret, satis causae habere debet, cur graviter moereamus. Continebat enim absolutissimam & perfectissimam totius Christianae doctrinae effigiem, ⟨p. 262⟩non coloribus expressam, sed lineamentis informatam, sed qui pulcherrima specie prodiisset, si ejus migratio conatum non impedivisset. Universum de omnibus rebus proposuerat sibi erudire hominum coetum, & in totum orbem divulgare doctrinam judicii & opinionis suae: quod etiam antè provocatus aliorum calumniis fecerat; neque apud nos destitit, licet afflicta valetudine, fractisque viribus idem usque ad extremum spiritum facere. Quando enim illum vel ingravescens senectus, vel temporum difficultas, vel obtrectatorum convitia, vel debilitas, vel morbus retardare ac reprimere potuerunt, quo minus omnes vias quibus Ecclesiae orbitati succurri posset, experiretur. Quis illum adivit unquam, qui otiosum ossendit? Quis convenit, qui non melior vir discessit? Ipsa prandia & coenae sanctissimis colloquiis, eruditissimis disputationibus sermonibusque refertae. In hac ille constantia & perpetuitate studii, cum adversante valetudine perseveraret, cumque nec amicorum consiliis, nec fidissimae conjugis crebrae hortationi parere vellet, & homo occupatissima mente atque ardore incredibili perpetuo aliquid agendi valetudinem contemneret, cui nostram utilitatem semper anteposuit, Idibus 2Februar. in eum morbum incidit, qui mortem quam secum annum jam amplius circumtulerat, paucis post diebus attulit: & quae aliquot post annis maturiore aetate obrepsisset, nisi in operibus nimium festinans & properans, antè in medio spacio defatigatus corruisset, quam cursum sibi propositum conficere potuisset. Grave nobis omnibus spectaculum, domesticis vero suis etiam luctuosum, cum summa totius corporis debilitate, enervatis membris, afflicto ventriculo, ita perpetuo singultu cruciaretur, ut aegrè cujusquam congressum colloquiumque ferret.