A26815:524
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
interpretationemque tam juculentam & perspicuam, ut cum illorum veterum augustissimorum hominum & virorum doctissimorum monumentis, quorum jam multis saeculis consecratae literae atque artes fuerunt, quosque religionis & sacrorum interprets cuncti hos mille annos amplius asciverunt, omnibus ex partibus conferri compararique posse existimaret. De reliquis, & 1gaudere se dicebat, quod in multis sibi à Bucero cum viveret, esse satisfactum, nec dubitare, quin si longior ei vita suppetisset, pluribus esset satisfacturus. Itaque facilè pati à plerisque vel omnibus potius, deplorari excellentissimi viri interitum, sibi tamen affirmare propinquiorem eum dolorem esse, quam caeteris: non solum quia charior ejus vita esse coeperat, à quo tam multa didicisset, verum etiam quo deinceps à quo discat, habiturum neminem. Simul & illud dolorem auxisse suum, quod talem non obtrectatorem, sed authorem conatus ac diligentiae suae amisisset, qui & crebro eum domum invitaret, & ad omnem congressum see humanissimum praeberet, 2hancque in praecipuis ejus ornamentis laudem reponebat, pluribusque verbis praedicabat, quod non disficilis ad eum aditus, non superba responsa, non insuavis, sed sine aculeis sermo, tum humanitas, consuetudo, consilium, auxilium prompta omnibus, sibi vero etiam paratissima fuere. In 3ipso colloquio mentem laudabat simplicem & apertam, & sine fuco meditatas defensiones, & in concedendo, si quid dandum esset, facilitatem in refellendo, si minus placeret, lenitatem. Omnino hoc à se animadversum dicebat, nunquam illum fuisse victoriae magis quam veritatis cupidum, nec cujus in speciem gloriosior responsio, sed cujus probabilior esset, curasse, victrixque si triumpharet veritas, see victum aequo animo tulisse. Postremo, nunquam cum adiisse, nunquam cum eo fuisse congressum, quin melior, ⟨p. 280⟩probior, sanctior vir discederet. Nos igitur cum hujus testimonium habemus, 4quem nostro Bucero adversarium, quem inimicum plerique putabant, quid Papistae vociferentur magnoperè curabimus? & cum Redmannus Theologus laudaverit, quid Gardinerus jurisconsultus loquatur omnino spectabimus? Sit huic Bucerus homo vanus, mendax, nullius conscientiae,