A26815:520
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Haec cum ille depressa ac lamentabili voce & vultu tristiore dixisset, mirifica ⟨p. 277⟩[Greek or Hebrew] omnium animos occupaverat. Quid multa? Quas lauds D. Haddonus ex inferiori loco & ad nostros et ante humationem mortuo tribuerat, easdem ex superiori loco Justis persolutis humatoque corpore, persequutus est D. Parkerus singulari orationis varietate, maxima totius 1populi admiratione. Atque ille non solum eas sibi partes sumpsit ornandi ac defendendi nostri Buceri, quas paulo ante D. Haddoni praeoccupaverat oratio, verum etiam & gratulandi et lugendi modum rationemque praescripsit. Cujus neque necesse mihi erit singulos locos attingere, neque si id quidem maximè vellem, commodè in hoc loco facere possem: omnino ut praeteream, cum ipsius singularis diligentia, tum amor erga Bucerum eximius, coegerunt: quorum alter perfecit, ut omnia si persequerer deformare ejus scripta, non ad aliorum aures transmitter viderer: altero & nobis detraxit solicitudinem, qui nostras vires contemnebamus & caeterorum studia ac voluntates adjuvit, qui universum illius decursum orationis cupiunt cognoscere. Unum tamen praetermittere nullo modo possum: cujus recordatio propter utilitatem praeceptionis semper debet in animis nostris inhaerere: & in quo non major putabatur vis ad reprimendas (quanquam hoc studiosè faciebat) quam ad provocandas & extorquendas lachrymas inesse.
Haec cum ille depressa ac lamentabili voce & vultu tristiore dixisset, mirifica ⟨p. 277⟩〈non-Latin alphabet〉 omnium animos occupaverat. Quid multa? Quas laudes D. Haddonus ex inferiori loco & ad nostros et ante humationem mortuo tribuerat, easdem ex superiori loco Justis persolutis humatoque corpore, persequutus est D. Parkerus singulari orationis varietate, maxima totius 1populi admiratione. Atque ille non solum eas sibi partes sumpsit ornandi ac defendendi nostri Buceri, quas paulo ante D. Haddoni praeoccupaverat oratio, verum etiam & gratulandi et lugendi modum rationemque praescripsit. Cujus neque necesse mihi erit singulos locos attingere, neque si id quidem maximè vellem, commodè in hoc loco facere possem: omnino ut praeteream, cum ipsius singularis diligentia, tum amor erga Bucerum eximius, coegerunt: quorum alter perfecit, ut omnia si persequerer deformare ejus scripta, non ad aliorum aures transmittere viderer: altero & nobis detraxit solicitudinem, qui nostras vires contemnebamus & caeterorum studia ac voluntates adjuvit, qui universum illius decursum orationis cupiunt cognoscere. Unum tamen praetermittere nullo modo possum: cujus recordatio propter utilitatem praeceptionis semper debet in animis nostris inhaerere: & in quo non major putabatur vis ad reprimendas (quanquam hoc studiosè faciebat) quam ad provocandas & extorquendas lachrymas inesse.