A26815:507
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Itaque tametsi exaudita fuit ab omnibus summa cum admiratione divini hominis vox & oratio, tantamque ex eo sermone etiam inimicorum judicio laudem adeptus erat, ut nihil unquam in nostra schola praeclarius esse factum constaret, sparsae sunt tamen in rus malevolorum calumniae, & sacrificulorum aures istiusmodi voculis oppletae, quibus de nostri Buceri fama & ingenii & doctrinae permultum detrahebatur: omnis vero laus in eam partem conferretur, ut Jungus quocum ei certamen fuit, obruisse eum acumine 1suo, & copiosissimis disputationibus, ac maxima scientia fregisse diceretur. Qui rumor ita hunc non movit, ut aliquando in multis causis iratior: ita Jungum incendit, ut nunquam in ulla elatior esse videretur. Cujus rei satis magnum nobis judicium praebuit, cum (priusquam Oxonia Bucerus noster rediret, quo visendi Petri Martyris causa profectus erat commotus scilicet 2nonnulla gloriola & predication suorum fratrum, interpretandi sibi docendique munus assumeret: in quo non fuit contentus quae videbantur afferre, famam quoque Buceri laedere voluit, & maxima corona idem in sanctissimum virum convicium effundere, quod vulgo per sacrificorum ora jactari audierat. Hic homo lehissimus & patientissimi stomachi, licet omnium contumelias & jurgia multos annos ferre didicisset, tamen aegrè tulit ab inimico doctrinam suam in invidiam vocari. Nam caetera ad ea assuefactus sic perpetuo ferebat, ut vita potius quàm oratione refellenda existimaret. In literis siquid reprehenderetur, id sibi quovis modo palam praestandum arbitraretur. Quapropter & apud nos multa publicè cum assensione omnium bonorum, & de eadem re privatim ad nos. Sed tuo maximè adventu, utriusque ⟨p. 260⟩hominis ingenium perspectum fuit. Nam cum ambo coram te siste•entur, 3& alterius summa gravitas; singularis prudentia, excellens in omni genere doctrinae probaretur: alterius cachinni & puerilis sermo vehementer tibi displicere•t: ita uterque à te discessit, ut noster Bucerus honorifice tractatus, Jungus ignominia notatus videretur. Quod quamvis ei accidisse ipsius causa nollem, praesertim cum & ingenio & lingua valeat, & multa commode faciat: tamen sic omnes existimabant eam poenam homini […] arroganti debitam fuisse.