A26815:525
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
VITA BERNARDI GILPINI, Viri Sanctissimi, Famaque Apud Anglos Aquilonares Celeberrimi.
A Reverendo in CHRISTO Patre GEORGIO CARLETONO Episcopo Cicistrensi fideliter conscripta, et in gratiam Popularium suorum, à quibus jamdiu vehementer desiderata est, in publicum edita.
GEORGIUS CARLETON, Episcopus Cicistrensis, Gulielmo Belussis, Equiti aurato, Salutem in Christo precatur.
SI in Ecclesia multi essent, qualis unus erat Gilpinus, non existimarem operae pretium memoriam hujus viri aliis commendare: nunc vero cùm paucissimos, aut si quod sentio dicam, nullos viderim qui normam pietatis et sanctimoniae tam rarae secutus, exemplar aliis ad beatam vitam properantibus tam illustre proposuit, tam egregiè sustinuerit, sic sentio, exemplum tale bonis pietatis ⟨p. 283⟩igniculos additurum, ut formam tam perspicuam sequantur, si fortè non assequantur. Exempla hujusmodi insignis pietatis in sanctis antiquis multa audivimus, & in scriptis eorum frequenter legimus, sed in hominibus nostri saeculi non invenimus: tantum enim absumus ab hoc zelo in pietate promovenda, ut jam metuendum sit, ne vera religio quondam cum magno studio & gaudio suscepta, nunc à nonnullis cum fastidio rejecta, tandem subruatur: etenim experientia saeculorum anteactorum satis nobis hanc veritatem confirmavit, profanos mores religionis ruinam secum traxisse, ut ne dubitemus deinceps etiam tracturos. Non dubitamus in tanto antiquae sanctimoniae caligine, Gilpini vitam evolaturam, sicut noctuam inter alias aves multis invisam. Nec idcirco supprimendam puto, habeant alii quod mirentur, alii quod illudant, alii quod imitentur. Tu vero vir inter paucos praestans habes quod votis multis desiderasti. Scriptum hoc multos jam annos apud me delituit, editionem diutius distuli, consultò ne forte see laesos quaerantur, qui ab hac sanctimoniae forma procul abesse videntur: sed mei instituti erat neminem laedere, omnes quantum in me est juvare. Si quis se hoc scripto adjutum sentiat, hoc tibi debere se agnoscat, qui sollicitatione tua hoc qualecunque scriptum à me extorferis. Cumque eo loci degas in qua Gilpini vita tota et virtus optimè nota sit, cumque tam enixè hoc à me efflagitaris, quis dubitare potest praestantem virum esse oportere, qui tanto studio Gilpini memoriam conservandam procuraverit? Hic tuus insignis animus coegit me, ut tuo nomini hanc opellam dedicarem, ut & religiosi animi tui in Gilpinum, & amoris in te mei testimonium extaret. Vale.