A26815:538
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quia nisi Papa proderetur Antichristus, non videbat quomodo deserere Ecclesiam illam potuisset diuque quaerendo, legendo, orando, meditando in hoc incubuit ut veritatem indagaret. Ex antiquis patribus Tertulliano, Hieronymo, Ambrosio, Augustino, Chrysostomo, Cyrillo, aliisque observabat, locum illum quo describitur Antichristus, 2 Thess. 2. Id quod nunc tenet, tenebit donec de medio tollatur: sic exponi, ut de Romano imperio intelligatur: ut imperium Romanum quod tunc tenebat, teneret locum suum, donec Antichristus venerit, qui Romani imperii sedem sit occpaturus. Deinde cum eodem loco dicitur non prius venturum Christum, quàm venerit discessio, hoc etiam similiter impletum observabat. Discessionem immanem factam videbat Ecclesiae Romanae à primitiva simplicitate & veritate. Deinde alteram etiam discessionem non minus manifestam Ecclesiarum scilicet reformatarum ab Ecclesia Romana.
Gilpinus dicere solebat Ecclesias Protestantium non aliam firmam & solidam suae discessionis rationem reader potuisse praeter illam, Papam scilicet esse Antichristum. Nam ab Ecclesia Antichristi discessionem mandatam intelligebat ex monito illo coelesti: Exite ex ea, popule mi; ne participes sitis peccatorum ejus, et ex plagis ejus accipiatis: Apoc. 18. 4. Quo loco S. Johannes disertè praenuntiat populum Dei evocandum fore ex Ecclesia Antichristi: nihil tertium hic reliquum, vel Romanam Ecclesiam non esse deserendam, vel Papam pro Antichristo habendum; è cujus Ecclesia Dei Ecclesia coelesti voce & mandato evocatur. Jam vero haec omnia eventus, qui est prophetiarum interpres, nobis certissimus comprobavit. Multis jam faeculi vidimus regnum illud quod Apostolorum temporibus obtinebat è medio sublatum. Et in ejus loco regnum Ecclesiasticum erectum, quale saeculis anteactis in Ecclesia nunquam suerat visum. Vidimus horrendam discessionem Ecclesiae Romanae ab antiqua Ecclesiae puritate & virtute. Vidimus & quotidie videmus populum velut coelesti voce evocatum, exeuntem è Babylone, id est, ex Ecclesia Antichristi. Oculi nostri viderunt haec completa, quae tot saeculis ante haec tempora praedicta legimus. Haec Gilpini animum vehementer moverunt, ut Ecclesiam in verbo Dei monstratam sequeretur. Ecclesia Romana regulam fidei integram servabat, antequam in Tridentino Concilio regula illa fuerat mutata. Tum necessario videbatur