A26815:539
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Gilpinus dicere solebat Ecclesias Protestantium non aliam firmam & solidam suae discessionis rationem reader potuisse praeter illam, Papam scilicet esse Antichristum. Nam ab Ecclesia Antichristi discessionem mandatam intelligebat ex monito illo coelesti: Exite ex ea, popule mi; ne participes sitis peccatorum ejus, et ex plagis ejus accipiatis: Apoc. 18. 4. Quo loco S. Johannes disertè praenuntiat populum Dei evocandum fore ex Ecclesia Antichristi: nihil tertium hic reliquum, vel Romanam Ecclesiam non esse deserendam, vel Papam pro Antichristo habendum; è cujus Ecclesia Dei Ecclesia coelesti voce & mandato evocatur. Jam vero haec omnia eventus, qui est prophetiarum interpres, nobis certissimus comprobavit. Multis jam faeculi vidimus regnum illud quod Apostolorum temporibus obtinebat è medio sublatum. Et in ejus loco regnum Ecclesiasticum erectum, quale saeculis anteactis in Ecclesia nunquam suerat visum. Vidimus horrendam discessionem Ecclesiae Romanae ab antiqua Ecclesiae puritate & virtute. Vidimus & quotidie videmus populum velut coelesti voce evocatum, exeuntem è Babylone, id est, ex Ecclesia Antichristi. Oculi nostri viderunt haec completa, quae tot saeculis ante haec tempora praedicta legimus. Haec Gilpini animum vehementer moverunt, ut Ecclesiam in verbo Dei monstratam sequeretur. Ecclesia Romana regulam fidei integram servabat, antequam in Tridentino Concilio regula illa fuerat mutata. Tum necessario videbatur ⟨p. 288⟩exeundum ex illa Romana Ecclesia, ut vera & evocata illa Ecclesia sequeretur verbum Dei. Haec enim evocatio peculiarem Ecclesiae conditionem videbatur designare. Sic evocatus Abraham ex Ur Chaldaeorum, evocatus populus Israel ex Egypto, evocati Judaei ex Babylone post captivitatem septuaginta annorum: ac tandem ad illam formam evocata Ecclesia reformata ex Babylone mystico, sive Ecclesia Romana. Haec admirando Dei consilio & potenti manu confecta videbantur. Igitur exeundum necessario videbat & Ecclesiam illam Apostaticam deserendam. Verum haec non impetu, sed lento molimine egit.
Gilpinus dicere solebat Ecclesias Protestantium non aliam firmam & solidam suae discessionis rationem reddere potuisse praeter illam, Papam scilicet esse Antichristum. Nam ab Ecclesia Antichristi discessionem mandatam intelligebat ex monito illo coelesti: Exite ex ea, popule mi; ne participes sitis peccatorum ejus, et ex plagis ejus accipiatis: