A26815:552
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
haerebant illi, nec habebant quod dicerent, quia Lumbardi verba perspicua negant in pane converso esse sanguinem, aut in vino converso esse carnem. Quos quum Gilpinus haesitantes viderat, agnoscite, inquit, fidei Catholicae immutabilitatem. Transubstantiationis mutations videmus. Nam quum Lumbardus mutationem aliquam docuerat, non aliter conversionem illam intelligendam voluit, nisi ut panis converteretur tantum in carnem, vinum tantum in sanguinem. Neque aliter tum temporis conversionem in Sacramento Altaris intelligebant: donec à Thoma Aquin•te concomitantiae commentum ederetur. Intelligebat Aqui • difficultatem, itaque introduxit adminiculum▪ illud de comitantia, ut scilicet propter concomitantiam in pane converso sit & caro & sanguis. Sed haec sunt novorum hominum inventa. Fides Catholica respuit inventas mutationes in fide. Dum illi submissiore voce disputarent à tergo Episcopi, qui tum fortè ante focum sedebat, (erat enim bruma:) Episcopus sellam in qua sedebat retrorsus paulo longius reclinabat, ut audiret quid illi inter se dicerent. Cum autem loquendi finem fecissent, conversus Episcopus ad eos, capellanis suis ait Anglico sermone: Fathers soule let him alone, for he hath more learning then you all. Hoc est, per patris animam desistite, nec ei molesti sitis, nam eruditior est vobis omnibus. Dum Esingtonae ageret, verbum Dei populo sedulò annuntiavit. Erat Archiadiconatus Dunelmensis annexus Rectoriae de Esington. Itaque Gilpinus ad aliquod tempus utraque officia exercebat: fortè autem cùm Gilpinus intelligeret Episcopum tantam, sui curam habuisse, ut etiam, de augendo salario cogitaret, satis superque sibi provisum esse dicebat, & Episcopum rogabat, ut aut Rectoriam, aut▪ Archidiaconatum per ipsius voluntatem sibi deponere liceret: ⟨p. 293⟩Nam eorum alterum, inquit, sufficiet: utraque simul conjuncta sibi nimis onerosa videri. Episcopus videbatur irasci: Non ego te, inquit, praemonui moriturum mendicum? Ego illa duo conjuncta inveni, & conjuncta relinquam. Non multo post tempore Gilpino contulit Rectoriam de Houghton: parochia est amplissima, quatuordecim villas conti••t cum latifundiis▪ Gilpinus Houghtonae susceptus diligentissimè in officio concionandi perseverabat, aedes collapsas restituit: Domus illa videbatur tanquam Episcopi pala tium.