A26815:555
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quum Elizabetha beatae memoriae regina post truculenta sororis tempora regnum auspicaretur, paucitas virorum doctorum qui verbum Dei praedicare possent, non solum multos pios viros, sed & ipsos regios consiliarios permovit, ut quibus possent rationibus huic incommodo medelam aliquam praestarent. Gilpinus observans egregia multorum studia in Ecclesia adjuvanda, ipse etiam Provinciam quam nactus erat magno studio exornare satagebat. Itaque de Ecclesiae seminario cogitabat. Scholam exaedificavit, instituitque stipendia magistro atque hypodidascalo: Ipse etiam ex ea schola quos placuit assumpsit circa see labour suo instituendos, cujus instituti fructum amplissimum suscepit Gilpinus, immo & Ecclesia Dei per universam Angliam. Nam ex illa schola plurimi viri docti prodierunt, qui Ecclesiam laboribus suis & vitae honestate exornarunt. Confluebant multi ad illam seholam, quorum multi in oppido degebant, multos Gilpini domus suscipiebat. Equitum, & armigerorum filios parvo pretio soluto alebat. Qui erant ex genere suo gratis alebantur. Multos egenorum filios habebat, quibus & victum & vestitum cum educatione contulerat. Quibus modis Gilpini schola celebris ubique habebatur, Gilpinus ipse celebrior. Ex ea Schola ad utrasque Academias plurimos subinde mittebat, quorum multos etiam in Academia suis sumptibus sovebat. Dumb his studiis inhaereret, gloria quae fugientem sequitur, sequentem fugit, celeberrimum Gilpini nomen extulerat, ut non modo apud Ecclesiae patres charus, sed & apud regni proceres clarus haberetur.
Quum Elizabetha beatae memoriae regina post truculenta sororis tempora regnum auspicaretur, paucitas virorum doctorum qui verbum Dei praedicare possent, non solum multos pios viros, sed & ipsos regios consiliarios permovit, ut quibus possent rationibus huic incommodo medelam aliquam praestarent. Gilpinus observans egregia multorum studia in Ecclesia adjuvanda, ipse etiam Provinciam quam nactus erat magno studio exornare satagebat. Itaque de Ecclesiae seminario cogitabat. Scholam exaedificavit, instituitque stipendia magistro atque hypodidascalo: Ipse etiam ex ea schola quos placuit assumpsit circa se labore suo instituendos, cujus instituti fructum amplissimum suscepit Gilpinus, immo & Ecclesia Dei per universam Angliam. Nam ex illa schola plurimi viri docti prodierunt, qui Ecclesiam laboribus suis & vitae honestate exornarunt. Confluebant multi ad illam seholam, quorum multi in oppido degebant, multos Gilpini domus suscipiebat. Equitum, & armigerorum filios parvo pretio soluto alebat. Qui erant ex genere suo gratis alebantur. Multos egenorum filios habebat, quibus & victum & vestitum cum educatione contulerat. Quibus modis Gilpini schola celebris ubique habebatur, Gilpinus ipse celebrior. Ex ea Schola ad utrasque Academias plurimos subinde mittebat, quorum multos etiam in Academia suis sumptibus sovebat. Dum his studiis inhaereret, gloria quae fugientem sequitur, sequentem fugit, celeberrimum Gilpini nomen extulerat, ut non modo apud Ecclesiae patres charus, sed & apud regni proceres clarus haberetur.