A26815:568
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Multa quidem legi, sed plura legenda reliqui: Posthac quum dabitur copia, cuncta legam. Optant ut c•reat maculis Ecclesia cunctis: Praesens vita negat, vita futura dabit.
Accessit ad eum posteà Cantabrigiensis quidam, qui vir doctus videbatur: •s multis egit cum Gilpino de disciplina & reformatione Ecclesiae. Gilpinus dicebat se non posse probare ut humanum inventum loco divini instituti in Ecclesia locum haberet. Num ergo putas, inquit ille, hanc disciplinae formam esse humanum inventum? Omnino sic existimo, inquit Gilpinus: Et qui antiquorum patrum scripta diligentiùs versaverit, idem mecum existimabit. Suspecta est mihi disciplinae forma illa quae in nulla antiqua Ecclesia suscepta videtur. At inquit ille, recentiores multa vident quae antiqui illi patres non viderunt: & multorum ingeniis & laboribus instructior Ecclesia praesens videtur. Gilpinus commotior videbatur, ego inquit, recentiorum virtutes non puto comparandas esse Patrum infirmitatibus. Dicebat alter see putare Gilpinum in eo errare. Gilpinus verba illa consulto habuit quia intelligebat eum de virtutibus nescio quibus jactare, quam jactantiam Gilpinus reprimere voluit.
Accessit ad eum posteà Cantabrigiensis quidam, qui vir doctus videbatur: •s multis egit cum Gilpino de disciplina & reformatione Ecclesiae. Gilpinus dicebat se non posse probare ut humanum inventum loco divini instituti in Ecclesia locum haberet. Num ergo putas, inquit ille, hanc disciplinae formam esse humanum inventum? Omnino sic existimo, inquit Gilpinus: Et qui antiquorum patrum scripta diligentiùs versaverit, idem mecum existimabit. Suspecta est mihi disciplinae forma illa quae in nulla antiqua Ecclesia suscepta videtur. At inquit ille, recentiores multa vident quae antiqui illi patres non viderunt: & multorum ingeniis & laboribus instructior Ecclesia praesens videtur. Gilpinus commotior videbatur, ego inquit, recentiorum virtutes non puto comparandas esse Patrum infirmitatibus. Dicebat alter se putare Gilpinum in eo errare. Gilpinus verba illa consulto habuit quia intelligebat eum de virtutibus nescio quibus jactare, quam jactantiam Gilpinus reprimere voluit.