A26815:556
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Erat inter aulae proceres Comes Bedfordiae, qui Gilpino maximopere favit. Hic Episcopatu Carliolensi ex obitu Owini Oglethorp jam vacante, ut Episcopatus ille in Gilpinum transferretur, impetravit à Regina, obtinuitque. Comes literas ad Gilpinum misit, unà cum eligendi venia quam vocant Congedes•ier: Gilpinus Comitis literas accipiens unà cum Congedeslier, nuntium statim expedivit cum literis ad Comitem, quibus postquam maximas gratias Reginae, Comitique egisset, submissive rogavit Comitem ut causam suam apud Reginam agere dignaretur, & se de Episcopatu excusare: Vires suas sibi optimè esse cognitas, tanto muneri sustinendo imparem se esse profitebatur. Si quid interim ad Ecclesiae utilitatem efficere potuisset, see in humiliori loco diligenter curaturum. Erat tum temporis Edwinus Sands Episcopus Wigorniensis, vir prudentiae, eruditionis, & vitae sanctimoniae testimonio venerandus, qui posteà Londinum, deinde Eboracum translatus est. Is tum fortè erat Londini, quando Bedfordiae Comes de Gilpino ad Episcopatum promovendo cogitabat. Qui sive hortatu Comitis, sive ex amore quo Gilpinum amplectabatur, (erat enim huic Gilpinus cognationis propinquitate conjunctus,) scripsit ad Gilpi•um lit•ras, quibus eum ad Episcopatum oblatum suscipiendum retinendumque ⟨p. 295⟩hortatur. Literae illae inventae sunt inter Gilpini chartas, in haec verba.
Erat inter aulae proceres Comes Bedfordiae, qui Gilpino maximopere favit. Hic Episcopatu Carliolensi ex obitu Owini Oglethorp jam vacante, ut Episcopatus ille in Gilpinum transferretur, impetravit à Regina, obtinuitque. Comes literas ad Gilpinum misit, unà cum eligendi venia quam vocant Congedes•ier: Gilpinus Comitis literas accipiens unà cum Congedeslier, nuntium statim expedivit cum literis ad Comitem, quibus postquam maximas gratias Reginae, Comitique egisset, submisse rogavit Comitem ut causam suam apud Reginam agere dignaretur, & se de Episcopatu excusare: Vires suas sibi optimè esse cognitas, tanto muneri sustinendo imparem se esse profitebatur. Si quid interim ad Ecclesiae utilitatem efficere potuisset, se in humiliori loco diligenter curaturum. Erat tum temporis Edwinus Sandes Episcopus Wigorniensis, vir prudentiae, eruditionis, & vitae sanctimoniae testimonio venerandus, qui posteà Londinum, deinde Eboracum translatus est. Is tum fortè erat Londini, quando Bedfordiae Comes de Gilpino ad Episcopatum promovendo cogitabat. Qui sive hortatu Comitis, sive ex amore quo Gilpinum amplectabatur, (erat enim huic Gilpinus cognationis propinquitate conjunctus,) scripsit ad Gilpium litras, quibus eum ad Episcopatum oblatum suscipiendum retinendumque