A26815:569
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Bernard Gilpin › LITERAE BERNARDI GILPINI ad GEORGIUM Fratrem, Anno Domini: 1575.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
LITERAE BERNARDI GILPINI ad GEORGIUM Fratrem, Anno Domini: 1575.
ROgas frater ut fusiori scripto modum tibi conversionis meae à superstitione ad lucem Evangelii referam: Quod tibi non ignotum esse credo, non fuisse paucorum annorum opus: veruntamen sicut per tempus & valetudinem licet, nihil celabo. Confitebor opprobrium meum in confusionem diaboli: Dicam cum Apostolo, 1 Tim. 1. 13. Misericordiam consequutus sum, ignorans feci. Temporibus Regis Edwardi protractus eram ad disputandum contra quasdam assertions P. Martyris. Quamvis ex naturali propensione semper (quantum potui) controversias & disputations vitaverim. Quumque junior Theologus essem, & in illa disputatione reperissem fundamentum, cui innitebar non tàm solidùm quàm ipse prius putârim: proinde sacras literas & patrum scripta coepi accuratiùs evolvere, ut meipsum in receptis opinionibus confirmarem. Sed Deus animum meum ab illo praejudicio paulatim liberavit: & quotidiè fervor ille quem habui ad Papismum defervescere caepit. Contra autem sensi igniculos qui me ad veritatem investigandam adegerunt. Interim contuli me ad Episcopum Dunelmensem ut amplius discerem: Qui in Transubstantiationis negotio dicebat mihi Innocentium tertium inconsultiùs egisse, quod illum articulum fidei fecisset. Papae etiam culpam magnam profitebatur, quod de indulgentiis, aliisque rebus non rectiùs consuluisset Ecclesiae. Posteà doctorem Redmannum conveni, in quo propter insignes virtutes, & eruditionem magnam spem reposui. Ille mihi affirmabat librum de publicis precibus pium fuisse atque Evangelio consonum. Haec me in multas meditations conjecerunt. Deinde unus ex sociis Reginensis Collegii Oxonii narrabat mihi se audivisse Doctorem Chedsey inter amicos dicentem, oportere ut Protestantes cedant nobis realem Christi praesentiam in sacramento, nos itidem ut illis cedamus in Transubstantiationis sententia atque ita conveniemus. Doctor Weston prolixam orationem habuit de Caena Domini sub utraque specie administranda. Magister Morgan narravit mihi, Doctorem Ware virum & vita, & erudition clarissimum, affirmasse sibi quod praecipuum sacrificium Ecclesiae Dei, fuisset sacrificium gratiarum actionis. Haec erat ejus responsio quum quaesissem quid pro sacrificio Missae dici poterat. Eruditissimi