A26815:557
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Cognate mi multùm colende, ego Ecclesiae Christi commodum magis quam quietem tuam respiciens, quibus potui modis, onus hoc quod & tibi honori & Ecclesiae Christi utile sit futurum imponendum tibi cur avi. Verissimum meum de te testimonium ita apud Reginam valuit, ut ipsa te jam ad Episcopatum Carliolensem nominaverit. Scio te propensiorem esse ad vitae privatae tranquillitatem. Sed si statum Ecclesiae Anglicanae animo aequiore respicias, non potes cum bona conscientia officium hoc tibi impositum renuere. In eoque potissimum loco, in quo ad benè merendum de Ecclesia nemo te aptior inventitur. Quapropter omnibus excusationibus positis, contestor te coram Deo, sicut & Deo in hac re responsurus sis, ne fugias patriae tuae opem ferre, & Ecclesiae Dei servire quantumcunque poteris. Intelliges interea Episcopatum illum intactum tibi relinquendum, nihil enim abscindetur ex eo (sicut in aliis nonnullis fieri solet) sed & integrum Episcopatum accipies, sicut eum reliquit Doctor Oglethorp. Proinde exhortans obtestansque ut divinae vocationi pareas, & vocationis tuae officium non neglig as, divinae providentiae teque & hoc negotium commendo. Raptim Londini 4 Aprilis 1560. Cognatus & frater tuus, Edwinus Wigorn.
Gilpinus gratias egit reverendo Episcopo cognato suo. Sed de Episcopatu se excusat, & proposito suo pertinacius inhaesit. Multi reprehendendum putabant, quod tanta pertinacia rejecisset Episcopatum. At nonnullis sama Gilpini major videbatur ex eo crescere quod Episcopatum renuisset, quàm si cepisset.
Memini audivisse me Gilpinum de hac re inter amicos disserentem: quaerebant ex eo quidem, quare Episcopatum tam pertinaciter rejecerit? Respondit se non Episcopatum sed loci incommodum vitare voluisse. Si Episcopatus alio loco ei designaretur, dicebat se non recusaturum, sed in illa provincia se molestias vitare voluisse, ubi frequentes erant amici ejus & consanguinei, quibus vel multa erant concedenda non sine offensione sui, vel multa neganda non sine offensione ipsorum: quas difficultates facilè vitabat vitando Episcopatum. Johannes Bestius vir doctus & pius eligitur Episcopus. Sed num iisdem conditionibus tenuisset quibus Gilpino oblatus fuerat, nempe ut nihil ex eo decederet, nescio. Non multo postquam subduxerat se ab onere Episcopali, alia postulatione pulsabatur, ut Reginensis Collegii praeposituram in Oxonio delatam ad se susciperet, vel saltem alium nominare vellet, virum bonum & idoneum. Scripsit ad eum Thomas Francis literas in hanc sententiam salute praemissa, Quandoquidem in animo mihi sit, ut locum hunc relinquam, quem jam in Reginen Collegio retineo Oxonii, illud in votis