A26815:56
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Etenim post sex mensium obsidionem centum millia hominum partim bello, partim fame perierant, & qui supererant animalibus sordidissimis, canibus, equis, muribus vescebantur, tanta rerum omnium penuria, ut pomum tribus, canis decem solidis vaenisse diceretur, neque à suis suppetias ulteriùs expectabant, Carolo mentis parùm compote, & principibus bello intestino implicatis, quo Gallia jam universa inter Carolum Delphinum, & Joannem Burgundiae Ducem divisa conflagrabat. Igitur è Civitate duo proceres, duo Ecclesiastici, & totidem Cives cum seciali emissi, & pedibus regis advoluti supplicitèr pacem implorant, à quo ad tentorium lCantuariensis ire jussi sunt, potestate ei data unà cum Warwicensi & Sarisburiensi Comitibus, Fitz Hugone Baron, Waltero Hungerfordo, Gilberto Umfrevillo, Johann Robserto equitibus, ut de deditionis conditionibus cum Civibus agerent. Quibus astipulantibus Rhotomagenses civium & fortunarum incolumitatem pacti, & trecentis sexaginta quinque millibus aureorum multati Civitatem dedunt. In•erat jam novus annus cum haec gererentur, & XIIII. Kal. Febr. Rex cum 2exercitu more triumphali urbem ingreditur, eámque operibus munitam, fisci, juris dicundi, & rerum Normannicarum primam sedem constituit. Tum reliquas Normanniae parts brevi debellavit, nam Medontam primò, postea Pontofium oppugnatione cepit. Reliquae civitates Rhotomagensium exemplo consternatae ultrò in potestatem venerunt. Henricus Rhotomagi cum rege in civitate aliquandiu substitit in caenobio fratrum Praedicatorum exceptus. Medontae deinceps & Pontosiae regem in castris secutus, ei à sacris simul & consiliis ⟨p. 27⟩sedulò inservivit; neque ab eo discessit usque ad finem Augusti. Tum autem in Angliam reversus est, ut Synodum haberet, & ut Provinciae suae administration invigilaret. Indicebatur ea Synodus Londini III. Kal. Novemb. Ut cum Ecclesiasticis de pecuniis regi in Gallia faelicissimè dimicanti decernendis ageretur, quod rex Henrico è Gallia discedenti & per literas etiam nuperrimè mandaverat. Ab iis concessa est media decima Sacerdotiorum omnium, & imperatum Capellanis seu Cantarias possidentibus, seu stipendio sacra facientibus, ut singuli sex solidos octo denarios fisco solverent, protestation à Gulielmo Lyndewode nomine Procuratorum Cleri publi•• facta, ne concessio ista fraudi iis postea esset, nec in exemplum apud posteros traheretur.