A26815:564
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
& ad pacem & mutuam inter se charitatem exercendam animos eorum commovere certabat. Post concionem solebat nummos distribuere in pauperiores: saepius etiam solebat visitare inclusos in carcere, & postquam in carcere habuisset concionem ad incarceratos, nummos eis largiùs concessit: Multosque ex iis ad vitae anteactae poenitudinem, & ad honestos mores reduxit. Multis qui more plectendi erant, veniam vitamque impetravit.
Nobis pueris rebellio à Comitibus Northumbriae & Westmorlandiae excitata ⟨p. 298⟩fuit: quam futuram ex quibusdam indiciis praesensit Gilpinus. Et quia intelligebat in tam turbida tempestate potestatem sibi defuturam se suaque defendendi secedere ad tempus cogitavit. Itaque oratione habita ad pueros in schola & ad ludimagistros, ut donec ipse redierit studiosè & pacificè se gererent, ipse Oxonium petit. Commoratus ibi donec regius exercitus Duce Comite Sussexiae, ad rebelles profligandos Dunelmum properaret. Rebels Dunelmum tenebant: Sed ad Regiarum copiarum famam dissipati sunt: fugatis illis acerbè & crudeliter saevitum est in simpliciores homines quos rebelles ad suas partes traxerant sub praetextu obedientiae Reginae praestandae: Nam sollicitabantur simplices homines ut officium suum Reginae praestarent. Rebels passim Reginae nomen autoritatemque jactabant. Dumb Rebelles Dunelmum cum exercitu tenerent, & Missa quotidie in Ecclesia Cathedrali haberetur, nonnulli ex iis Houghtonam advolarunt. Invenerunt Gilpini horrea frugibus repleta, juvencos saginatos, multaque ad hospitalitatem parata. At illi omnia dissipant, fruges vendunt, altilia consumunt: eaque omnia quae Gilpinus in pios & honestos usus paraverat, improbè destruunt. Erant inter eos unus quem patibulo destinatum Gilpinus servaverat. Is erat omnium improbissimus in Gilpini bonis dissipandis. Effugatis rebellibus, & questione acerbiùs nec sine avaritiae infamia instituta in homines simplices à Georgio Bows Equite, ad id negotium martiali constituto, Gilpinus qui jam domum redierat, multis intercession sua vitam impetravit: intellexit enim multos homines non dolo malo, sed per ignorantiam suam, & aliorum fraudem, velut in laqueos fuisse conjectos: Omnibus turbis jam compositis, Gilpinus ad consueta studiorum & charitatis officia redit.